Latin
56 to 76
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 56-4-76
Unproofread scanNot analysed yet
VII). Ita iste animam suam dum in manibus suis babet, semper eam exituram considerans, legem Dei non obliviscitur: etiamsi peccatores laqueos ei posuerint, evadet primo, quia lucernam pedibus habens, legem qua deteguntur laquei immundorum evadit. Adjecit huic bono, ut semel cæptam custodiam etiam jurando firmaret. Et hæc faciendo evenit mihi, inquit, ut hæreditatem acquirerem in æternum. Non dicitur hæreditas, nisi mortuus fuerit qui hæredem instituit. Ergo mortuo pro me Domino, ego hæreditatem acquisivi, testimonia ejus æternum, quia hæc testimonia exsultatio cordis mei sunt. Testatus est enim mihi quod perpetuam vitam inveniam et æternam mortem evadam. Et ego credens iniquos odio habui, et legem tuam dilexi, atque ideo dixi spiritibus immundis: Declinate a me, maligni, ut scruter mandata Dei mei. Nota tibi quomodo scrutatum legis, et ita scrutare; die et tu immundis spiritibus: Declinate a me, ut scruter mandata Dei mei. Qui ipsi tibi immittunt impedimentum, quando tuam mentem intentam attendunt. Eveniant itaque damna rerum, et diversa adversa vel prospera. Audi angelos clamantes: Attende animam tuam, Loth, ne prospexeris retro. Age quod agis, quia quod transis revocas, si stare volueris. Noli ergo occupationibus quæ te a scrutatione sancta revocant acquiescere, sed clama cum propheta ad Deum: Adjuva me, Domine, et salvus ero, et meditabor in tuis justificationibus semper, id est, die et nocte, ut in primo psalmo promissuam est: Quoniam sprevisti, inquit, omnes qui descendunt a justitiis tuis. Injusta enim cogitatio corum. Propter hoc ait, prævaricantes reputavi omnes peccatores terrae, quia legem tuam dilexi. Verum quia concupiscit caro adversus spiritum (Galat. v), ut infigas timori tuo carnes meas exoro. A judiciis enim tuis timui; nisi enim fixæ fuerint carnes meæ timori Dei, risus nobis nascitur, et Dei judicium non timemus.