# Commentarii In Pslamos 58-3-83

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 58 to 83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/58-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/58-3

Convertam, inquit, etiam de profun lo maris, donec intingatur pes tuus in sanguine passionis. Ibi lingua canum tuorum, ranum utique latrantium: Crocifige, crucifige ( Joan.XIX ). Ergo hæc lingua canum ex inimicis ab ipso diabolo excitata est. Post passionem autem visi sunt ingresiUS tui, Deus; probatum est, quia ingressus est in homine Deus, et est in sancto. De quo praevenerunt principes prophetæ conjuncti psallentibus in medio juvencularum, quæ: exierant in occursum David, cantanles: Vicit David in decem millibus ( i Reg. XVIII). Dejecto Goliath, ibi Christus in David erat victor in medio juvencularum tympanistriarum. Verum quia ibi fuit imago, bic veritas comprobatur. Nolite hæc in synagogis canere, sed in Ecclesiis sanctorum; ibi benedicite Dominum, non aliunde venientem, non advenam, non novum, sed ipsum qui semper est, Dominum de fontibus Israel. Ibi Benjamin adolescentior in pavore. Ubi? Ibi in Ecclesiis sine dubio. Ibi Benjamin ille, qui dicit: Ego Israelita sum ex tribu Benjamin (Rom. XI). Quare adolescentior? Quia novissimus natus est patri suo. luter illos undecim coepit esse duodecimus, sed in convivio duplices partes accepit, ita ut amplius illis omnibus laborans, obtineret hunc ipsum laborem non sibi, sed gratiæ Dei patris sui imputans. Ibi ergo Benjamin adolescentior, in pavore, id est, in excessu mentis. Ruit enim subito, et expavit; ruit in terra, et surrexit in cœlo; ruit persecutor, et surrexit apostolus; ruit Saulus, et surrexit Paulus. Ubi tamen, ubi Benjamin? ubi si interrogas: ibi, inquit, ubi principes Juda, ubi principes Zabulon, ubi principes Nephtalim, ubi mandavit Deus virtutem suam, ubi confirmavit quod operatus est in nobis, ubi est templum in triduo suscitatum, quod est in Jerusalem, ubi offerunt reges munera, ubi iucrepantur feræ silvæHæretici sunt qui quasi feræ in silva legis latebra fovent, ut ex occulto lædant consilium taurorum inter vaccas populorum.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
