# Commentarii In Pslamos 58

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/58

Qui in vigesimo primo psalmo habuimus tributationem passionis, iu vigesimo secundo psalmo lætitiam resurrectionis accipiamus: ut quia ibi seminavimus lacrymas patientis Domini, hic metamus gaudia resurgentis. Dicant qui volunt: Reget me ager meus, et nibil mihi deerit. Dicat alius: Reget me negotiatio mea, aut militia mea, aut industria me?, aut ars mea, aut litteræ meæ, et nihil mihi deerit. Nos dicamus cum Ecclesia: Dominus regit me, et nihil mihi deerit. Vox ergo ista contemnentis est, si ha. beat; aut habere nolentis, si non habeat. Alioquin mentitur in carmine, qui aliud exoptat in voto. Si enim studio agit, ut eum quæcunque terrena opera regant, non satis integre dicit, Domninus regit me. Perfectorum ergo ista vox est, quam Ecclesia de Domini passione suscepit, in loco pascuæ collocata, super aquam refectionis educata. Ubi enim abundat fons, ac largis proluit venis, ili viniditas, ibi amonitas, ibi refectio. Hæc autem mihi evenient, quia per passioncm suam animam meam convertit. Deduxit me super semilas justitiæ, propter nomen suum. Nam et si ambulem in medio umbræ mortis, jam non limcbo mala, quoniam tu mecum es, qui mortis imperium subjugasli. Quid nunc habeat intra se Ecclesia videamns. Habet virgam unde minatur delinquenti. Habet baculum unde subveniat poenitenti. Habet mensam unde det panem credenti. Habet oleum unde impinguet caput in libertatem conscientiæ præsumenti. Habet calicem unde inebriet prædicantes scrmonem, ita ut cum sit hora die tertia, jam ille in prædicatione sua ebrius æstimetur. Habet misericordiam Dei, quæ subsequatur eum in omnibus diebus vitæ suae, et ut inhabitet in domo Domini in longitudine dicrum suorum, laudans Dominum Jesum Christum, qui regnat in sæcula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
