Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 60
Unproofread scanNot analysed yet
Vigesimus tertius psalm. in introitu suo super ipsum limen posuit titulum de prima sabbati. In qua die dixit Dominus, Fiat lux (Gen. I); in qua panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII); in qua ipse Dominus resurrexit a mortnis. Quæ dies idcirco in titulo ponitur, quia ipsa lueratus est terram, quam in principio fecerat orbem terræ, et omnes qui habitant in ea. Quomodo autem lucratus sit, si requiris, respondet, per aquam et Spirilum sanctum. Ideo clausa maria nominat sinum aquarum omnium, quia sicut <omnia flumina unum hunc habent sinum, ita omnia unum hunc habent Spiritum sanctum unum. In quo fiunt bomines innocentes manibus et mundo cordc. Et sicut qui ibi ingressus non fuerit, in vanum accipit animam suam, si tamen non juraverit in dolo proximo suo, quia per baptismatis donum proximus ei efficitur Spiritus sancti, per hunc promittit se renuntiare diabolo, et omnibus pompis ejus. Jurare ergo est jus constituere, quo renuntiati abstinentur, et promissa servantur. Ista non juravit in dolum proximo suo, quomodo proximus factus est Spiritui sancto? Quia is qui longe erat, factus est prope. Et qui factus cst prope juravit huic proximo, quando accepit benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. Et factus est Filius Dei in generatione quærentium Dominum, et requirentium faciem Dei Jacob, jam isti dicitur: Tollite portas principis vestri. Abjicite exemplum Adæ, qui est princeps. vester secundum carnem, et elevamini portæ aeternales, habentes Regem gloriæ potentem et fortem, et potentem in prælio, vincentem vitia, et nutritores eorum, spiritus ncquam. Tollite ergo portas principis vestri; sicunt portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cœlestis (I Cor. xv). Quis est iste Rex gloriæ? Christus Filius Dei ipse est Rex Gloriæ, excludens principem ignominiæ. Qui dejectis simulacrorum templis, vcluti portis principis diaboli, clevavit portas æterna- Ics sanctæ Ecclesiæ catholicæ, in qua regnat Rex gloriæ. Si interrogas quis est iste Rex gloriæ, respondebit Aposlolus, Rex omnium ad salutem Christus Filius Dci, qui regnal in sæcula sacculorum. Amen.