# Commentarii In Pslamos 61-80

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 61 to 80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/61

Ipse posuit exitus a quarum in sitim, ita ut qui exierit foras ab Ecclesia Petri, siti pereat. Posuit terram frctiferam in salsuginem. Sicut salsugo terram a fructu revocat, ita littera mundi a fruct" spiritali revocat mentes. Sed per Petrum in salsugitæ litterarum positam Romam, fecit eam fructum afferre. Unde autem ipsa terra salsuginem haberet expressit: A malitia, inquit, hominum inhabitantium in ea. Et adjecit: Posuit, inquit, desertum ab aquis, quae peccata lavant. Posuit in stagna aquarum; abundant aquae baptismatis, martyrum poenitentiæ cleemosynarum abundant in deserto isto, quod ante Petri adventum siccum fuit et aridum; hoc nunc excultum est, cum constitueretur in eo civitas Ecclesias, in qua quotidie seminantur agri, et plantantur vineæ, ut fiatfructus nativitatis, quos benedixit Deus, et fecit ut multiplicentur. Sed post hæc persecutio facta est, rt pauci facti sunt. Multi enim vocati, pauci vero electi (Matt. xx). Pauci vero ad martyr ii palmam attinge; meruerunt, quando effusa est contentio super priacipes mundi; tunc seduxerunt eos in invio, et non in via, id est, in idolis et non in Christo, qui via est. Sed adjuvavit Dominus pauperem de mendicitate, et respexit, quia tentationes ferre populus credens ei omnino non poterat. Adjuvavit eum de mendacitate virium, et posuit sicut oves familias in universam faciem terræ, statuens eis pastores et pascuas, quæ videntes recti lætabuntur. Non recti vero murmurabunt, sed iniquitas omnis adversus Ecclesiam Dei, et adversus oves et pastores jam obstruxit os suum. Qui sapiens est intelligit hæc, et cum intellexerit, nibil aliud intelligit, nisi misericordiam Domini, qui regnat in saecula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
