# Commentarii In Pslamos 62-2

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Psalm 62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/62-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/62-2

Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Si ivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea. In terra deserta, invia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. Quoniam melior est misericordia tua super vitas, I bia mea laudabunt te. Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. Sicut adipe et pingnedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te, quia fuisti adjutor meus. Et in velamento alarum tuarum exsultabo; ad! æsit anima mea post te, me suscepit dextera tua. Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam, introibunt in inferiora terræ, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. Rex vero lætabitur in Deo laudabuntur omn qui jurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
