# Commentarii In Pslamos 62

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/62

Ab omnibus terrenis lucris, ab omnibus quæ videntur bona hujus mundi, subducens animam meam, ad te cam, Domine, levavi, jam non conlidens in nummo, in domo, in negotio, in militia, in facultatibus, sed in te conlidens peto, ut non erubescam dum de corporc exiero, quia ibi confusio æterna est. Non ibi de me irridcant inimici mei, quia ii qui te solum contemptis omnibus exspectant, non confundentur, ibi enim confundentur iniqui et facientes vana. Et quoniam tc duce, Domine, pervenitur ad vitam, vias tuas quas tu ambulasti notas fac mihi, ut per ipsas ambulem, et semilas tuas cdoce me, ut in ipsis incedam. Et ut hoc ipsum faciam, tu me dirige in veritate tua, et tu doce me, quia tu es Deus Salvator meus. Non enim sustinco alium præter te tota die, id est, omni die. Memor esto, Domine, misericordiarum tuarum, quæ a sæculo sunt, et sicut omnibus fuisti misericors, ita quoque mihi, ut peccata juventutis meae et ignorantias ne memineris, sed secundum magnam misericordiam tuam memor mei sis, non propter merita mea per amaritudinem meam peream, sed quia ipse dulcis et rectus es, et universæ viæ tuæ misericordia et veritas quærentibus testamentum tuum et testimonia tua, peto ut propilius sis peccato meo, multum est enim. Ideo eGo enim contempsi viam meam, et elegi viam tuam, et animam meam ad te levavi, ut anima mea in bonis commoretur; et semen meum illam terrain possidcat; quan non comedit draco, quæ non est sinus mortuorum, quæ non general spinas, sed in qua est Dominus firmamentum timentibus se, et testimonium ut manifestetur illis. Et quia hæc desiderantibus laqucus ponitur ab inimico: Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. Respice jn Ine et miserere mei, quoniam unicus et paupcr sum ego. Omnis qui plus in gemitu et in oratione incumbit, unicus et pauper est, et tribulationes cordis cjus multiplicantur, memor omnium quæ aguntur in sæculo, clamat ut de sæculi necessitatibus liberetur. Et ideo vide, inquit, humilitatem meam, et laborem meum, et dimille omnia peccata mea. Respice, inquit, inimicos meos, quia multiplicati sunt, odio iniquo oderunt me. Humilem Deo dæmones persequuntur, et alio iniquo infestant. Et ideo custodi, inquit, animam meam, el eripc me, ut non confundar, quoniam spero in te. Innocentes ei recti adhæreant mihi, quoniam sustineo tc, Dominc, quia libcras Israel ab omnibus angustiis suis. Jam qui innocentibus et rectis adhæretv et sustinet Dominum, Israel efficitur, id est, videns Deum, et ideo jam Israel factus, redimitur ab omnibus angustiis suis, Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui regnat in sæcula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
