# Commentarii In Pslamos 66-2-84

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 66 to 84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/66-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/66-2

Qui ergo fugiunt hos canes, de quibus clamat Paulus. Videte canes, videte malos operarios (Phil. III), inveniunt sibi petram in refugium, ct juxta semitam positos canum morsus effugiunt. Nunc evasimus montes ac silvas, et facies nobis coeli resplendet, in qua videmus luoam factam, in tempore passionis lucentem in tenebris. In quo tamen tempore doce. In tempore passionis diximus. Quomodo? Quia tunc Sol justitie occasum suum, ipsa sexta hora dici posuit tenebras, et facta est nox, in quo transierunt omnes bestiæ silvarum, Pharisaeorum ferocia, et eorum qui devorant plebem Dei sicut escam panis, tam spiritales bestiae quam carnales. Sed propterea dedit lunam in nocte, ut habentes lumen cæleste, feranun morsibus evadamus. la ipsa enim tenebrositate ejus abundant catuii leonum, id est, filii dæmonum, omnes hæretici non docentes sancta, sed rugientes ut rapiant, et quærant a Deo tollere escam sibi. Orto autem Sole justinae, sive resurgente ab inferis Domino ad Judæos, sive exsurgente per assertionem catholicam contra hæreticos; hoc ergo oriente universae diffugiunt bestiæ, tendentes insidias, et in cubilibus suis se collocabunt. Judæi. ad synagogas suas, et hæretici ad synedria sua. Illic congregabuntur, et quandiu resplendet nobis Sol justitiæ, iHi in cubilibus suis dormiunt, non sunt ausi exire ad lucem. Omnis enim qui male agit, odit lucem. Qui odit fratrem suum, in tenebris ambulat, bestia est, dormit et ipse cum Judaeis et haereticis: sicut Jodæi in cubilibus infidelitatis, et hæretici in cubilibus malæ credulitatis collocant se et dormiunL. Ita bis de medio atra nox odii oculis eorum incumbit, et nihil praeter tenebras videntes in odio dormiunt. Qui autem homo est et non fera, exiet ad opus suum credens, et bene credens, et ab operatione sua quam inchoavit, lucescente sibi Sole justitiæ, operatur usque vesperum, id est, quandiu in hac luce perdurat, et hæc non suis viribus reputans clamat: Quam magnificata sunt opera tua, Domine!

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
