Latin
67 to 76
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 67-76
Unproofread scanNot analysed yet
Dum pateretur enim Christus, Pharisæi moverunt capita sua insultantes, et dum passionibus premitur Christianus, vident eum daemones consentientem et insultant ei. Sed argutus Dei servus clamat: Adjuva me, Domine, ut sciant quia manus tua mecum, et tu, Domine, fecisti ea. Ea isto loco sic accipe, sicut dixit Pilato Dominus: Non haberes potestatem, nisi data tibi esset desuper (Joan. XIX), ita parvæ et nos relinquimur tentationei. Et ideo ait: Tu, Domine, fecisti ea, ut moveant super me capita sua. Sed quia fiJelis es, et non pateris nos tentari supra quam possumus, fac ut induantur sicut diploidem confusionem. Diploidis est sive chlamidis in quadruplici amictu, sive quæcunque alia species, quæ in ante duplex est, et a tergo duplex. Ergo quadrifanam confusionem induuntur dæmones, quando nos quadrifariam Evangelierum liberationem arripimus, in qua confitcmur Domino nimis in ore nostro, et in medio multorum laudamus eum confiteutes. Et quia ipse est qui stat a dextris pauperis, ut salvet a persequentibus animas nostras Christus Filius Dei, qui regnat cum Patre et, Spiritu sancto in sæcula sæculo rum. Amen.