Latin
68.29 to 68.49
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 68.29-49
Unproofread scanNot analysed yet
Et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; qui consolaretur, et non inveni. Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones et in scandalum. Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva. Effunde super eos itam tuam, et furor ira comprehendat eos. Fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt me, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam suam. Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur. Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscepit me. Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude. Et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. Videant pauperes et lætentur; quærite Deum, et vivet anima vestra. Quoniam exaudivit pauperes Dominus, vinctos suos non despexit. Laudent illum coeli et terra, mare et omnia reptitia in eis. Quoniam Deus salvam faciet Sion, et ædificabuntur civitates Judæ. Et inhabitabunt ibi, et hæreditate acquirent eam. Et semen servornm ejus possidebit eam, et quidiligunt nomen ejus habitabunt in ea.