Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 69
Unproofread scanNot analysed yet
In Dei Filio perfectum Deum, perfectum hominem confilemur, quem hominem interiorem suum alioqui in isto psalmo advertimus, in quo clamat, Simul cum peccatoribus ne tradatur qui peccatum non fecit (I I'et. II). Et quia dolus in ore ejus nunquam fuit, hoc orat, ut dum similis fuerit descendentibus in lacum, hoc est, cum similis fuerit sepultis, non habeat parlem cum his qui loquuntur pacem in ore, et in corde fabricant mala, sicut Judas fecit. Da illis, inquit, secundum opera eorum, qui opera Domini non intellexerunt, et quem videbant mortuos suscitarc. dicebant: Hic homo non est a Deo (Joan. IX). At Jesus dicebat eis: Si verbis non creditis, vel operibus credite (Joan. x). Ilii autem non intellexerunt in opera Domini, et ideo destruentur, nec ædificabuntur, quia Dominiis suscitavit Jesum a mortuis, et refloruit caro ejus, et ex voluntate sua confessus est illi. Omnia enim quae passus est, pro voluntate sua passus est, sicut ipse ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum assumendi eam (Joan. x). Et ideo ait: Ex voluntate mea confitebor illi. Ipse est enim fortitudo plebis suae, quia dicta factis implevit. Dixit se passurum, et passus est; moriturum, et mortuus est; surrecturum, et a mortuis resurrexit, excludens infirmitatem trepidationis, et dans fortitudinem promp- tissimæ voluntatis. Quia protector salutarium Christi sui est, quia ille sine dubio qui est Deus in Christo mundum concilians sibi (II Cor. v), salvans populum suum, conferendo salutem animæ et corporis, et benedicens hæreditatem suam, gentes a subjectione dæmonum liberando, ut regat eos, et extollat eos usque in sæcula Filius Dei cum Patre et Spiritu sancto, regnans per omnia sxcula. saeculorum. Amen.