# Commentarii In Pslamos 69-3-91

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 69 to 91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/69-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/69-3

Si enim navis non fuisset, utique quod Dominus gu- Lemaret non esset. Si nautæ non essent, quos Dominus excitaret non essent. Si vela non essent, non essent quibus daret prospera fiabra ventorum. Ita ergo dicamus: Si arbitrium in te non fuerit bonæ voluntatis, non erit tecum pax Dei. In terra enim pax Dci cum hominibus bonæ vuluntatis. Objicitur huic loco nos hoc ita dicere, ut videamur hominis voluntalem ostendere, quod Dci gratiam antecedat. Vigilanter age, et non calumniose, et vide gratiam Dei generalem super omne hominum effusam genus. Omnes antecedit gratia multiplici largitate diru- M. Descendit de cœlo Deus homine non volente. Docuit exemplo et verbo, homine non rogante. Signa multa et virtutes ad se manifestandum exercuit, homine etiam prohibente. Mortalitatem nostram suscepit, homine ignorante; irrisus, crucifixus, inter homicidas mortuus, sepultus, resurrexit, et in coelos ascendit. Hæc omnia ad hominis salutem, ad hominis liberationem, ad hominis redemptionem, ad hominis coronam, ad hominis gloriam exercuit Christus. Nota tibi, calumniose, quod dico ad hominis salutem, non volentis neque currentis. Quid est ergo quod tegimus? Ostendimus tibi antecedentem gratiam Dei generalem omnium hominum bonam voluntatem. Nota tibi, prædestinate, quod loquor, omnium generaliter bonam voluntatem Christi gratia hoc ordine quo diximus antecedit, si tamen pro omnibus natus, si tamen pro omnibus passos. Si non negas pro omnibus mortuum, si cum Apostolo asseris quod omnes homines vult salvos fieri ( I Tim. n); age nunc, tone te a generali gratia, ad specialem accede, et similiter cum Apostolo clama: Non omnis generaliter homo salvus erit, sed omnis homo, quicunque invocaverit nomen Domini, hic salvus erit. Vade ergo ad officinam medici, qui ultro venit ad civitatem nostram. Non utique nobis rogantibus, omnibus nobis medicus supervenit, officinam aperuit et vocem emisit, qua ac si praeco exclamans dixit: Venite ad me omnes (Matth.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
