Latin
70 to 84
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 70-2-84
Unproofread scanNot analysed yet
VIII). Ille autem surgens imperavit ventis, et quicverunt undæ et tranquillatæ sunt. Non ergo ideo dormit Domiuus, ut somno teneatur. Seinper vigilat, et nunquam dormiet omnino, neque dormitabit. Sed quando ei nos silentium facimus tale, quale qui dicat: Sic vos siletis, sicui solet fieri silentium patrifamilias; ut quiescat ecce quiesco, ecce sileo, ecce dormio, non orationum gemitibus pulsor, non psalmorum vocibus inquietor, nec assiduis deprecationibus eicitor, grandi hoc vestro silentio ego dormio, et me dormiente venit super vos aut spiritalis, ut dixi, aut carnalis tempestas, qua compulsi ad regem confugiatis, ut cjus vigiliis liberemini, cujus somno capimini. Denique excitatus precibus sanctorum, audite quid fecerit: Percussit, inquit, omnes inimicos in secreto natium eorum. Tantaque murium copia exstitit, ut nullus eorum esset cujus anus non a muribus roderetur, ita ut, sicut dicit liber primus Regunt, exirent prominentes extales eorum. Hoc ergo est quod ait nunc in isto psalmo, excitatum Dominum percussisse inimicos in posteriora. Opprobrium, inquit, sempiternum dedit illis, et repulit tabernaculum Joseph in regno Saulis. Duæ istæ tribus tenebant imperium, Joseph scilicet et Benjamin. Unde adjecit, Tribum Ephrem non elegit, ut subaudiatur ad regnum, sed etcgit tribum Juda ad regnum, quod licet in David tunc pactam sit, in Christo completum est. In monte Sion quem elegit, in quo ædificavit sicut unicornis sanctuarium suum, ibi natus, ibi baptizatus, ibi tentatus, ibi in virtutibus manifestatus, ibi passus, ibi mortuus, ibi sepultus, ibi exsurgens a mortuis tertia die, ibi ascendit in cœlos. In terram quam fundavit in saecula, id est, in Sion, id est, in Ecclesia sanctorum. Nam ibi elegerat David servum suum, quando eum tulit de gregibus Ovium, at pasceret Jacob et Israel, bxreditatem suam, quos pascet usque hodie Dei Filius sine malitia cordis, et in sensu manuum suarim deducet nos.