# Commentarii In Pslamos 71

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/71

Titulus consummationem tabernaculi memorat. Consummatio tabernaculi, finis mundi est, in quo offerunt Dco filii Dci filios arietum. Filii arietum agni sunt. qui ponuntor ad dexteram, ut, gloriam et bonorem nomini ejus offerentes in operibus piis quæ gesserunt, adorent Dominum, jam non in ædificiis manufactis, sed in aula sancta ejus, id est, in Christo Jesu, in quo habitat plenitudo Divinitatis (Colosa. II, 9). Vox Domini super aquas. Quando Je5us baptizatus est, Pater cœlis apertis, et Spiritu sancto in specie columbæ veniente, vox Domini super aquas facta est dicens: Tu es Filius meus (Matth. III). Deus majestatis intonuit, hoc est, dedit vocem super aquas, id est, super sectas gentiurn, ut finiantur in virtute et in magnificentia Christi Jesu. Quicunque autem rebellis exstiterit, et elatus sicut cedrus Libani, confringetur et comminuetur sicut cedrus Libani. In Libano sacrificantes usque hodie turpissimæ Veneri vitulorum virilia amputant, et in ejus sacrificio hujusmodi incensa supponunt, merce lem quam oportuit erroris sui deæ suæ exhibent meretrici. Ita ergo comminuuntor tanquam vitulus Libani, qui castitatem Christi contempserint, et ut dilectus filius unicornium erunt. Quibus vox placuerit intercidentis flammam ignis, id est, quibus vox placet baptismatis gratiam conferenlis, qua; in concussione solitudinis cœpit. In deserto enim Jordanis fluenta Dei Filius benedixit, et commovit desertum oppidi brevissimi in conlinio eremi constituti, quod appellatur Cades. Ibi vox Domini præparavit cervos qui festinarent ad fontes aquarum, ubi revelavit ea quæ crant condensa, id est, occulta, ut his revelatis, in templo Dei, quibus revelata sunt, omnes dicant gloriam et confiteantur quia Dominus in diluvio habitat, in aqua quæ diluit crimina. et in eodem diluvio sedebit Rex in æternum, ibi virtutem populo suo dabit, suo, inquam, credenti sibi; ibi benedicet plebem suam in pace, qui regnat in saecula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
