# Commentarii In Pslamos 74

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Psalm 74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/74

Confitebimur tibi, Deus, confitebimur et invocabitis nomen tuum. Narrabimus mirabilia tua, cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Liquefacta est terra, et omnes qui habitant in ea, ego confirmavi columnas ejus. Dixi iniquis, Nolite inique agere, et delinquentibus, Nolite exaltare cornu. Nolite extollere in altum cornu vestrum, nolite loqui adversus Deum iniquitatem. Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus, quoniam Deus judex est. Hunc humiliat et hunc exaltat, quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in hoc, verumtamen fœx ejus non est exinanita, bibent omnes peccatores terræ. Ego autem annuntiabo in sæculum, cantabo Deo Jacob. Et omnia cornua peccatorum confringam, et exsultabunt cornua justi.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
