# Commentarii In Pslamos 75

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/75

Tricesimus psalmus spem, quæ in Deo est, asserit hominem ab æterna confusione Hberare. Deus enim pro justitia sua sperantes in se lUxerat et eripit. Et inclinat cis aurem suam, ei accelerat ut eripiat, ut sit cie Deus protector, quasi domus retugii, nt salvi fiant, at eripiat ros de laqueo quem occultant eis dæmonia. Si tamen semper dicat Domino: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum, id est, interiorem hominem meum in tuas manus commendo. Non cum facio observare vanitatem sæculi hujns, non eum facio lætari in rcbus mundi, sed in tua mi. sericordia, qui salvum fecisti de necessitatibus animam meam. Quando respexisti humilitatem meam, et non conclusisti me in manus inimici, sed tollens me ab angusto, ubi angusliabar, statuisti in loco spatioso pedes meos. Ut autem Deum tibi facias miserantem, te exhibe tribulantem; non enim petit misericordiam, nisi lribulans cujus fletu conturbatur aspectus, et anima ejus et venter ejus castigatus jejuniis memor esse debet. Quoniam qnauivis diu vivat homo, vita ejus deficit in doloribus; et quantavis annositate floreat, deficiunt anni cjus in gemitibus; et quantumvis virium habeat, pauperescunt vires ejus, et quantumvis soliditate corporali confidat, dicturus est, Ossa mea conturbata sunt. Hoc sane cavendum est, ne super omnes inimicos suos efficiatur opprobrium, Hic locus si justo evenit, martyrem fecit; si injusto, aeternam mortem indixit. Injuste enim odio habitus est omnis sanctus, et ipse etiam Dominus. Tunc enim exclamat Spiritus sanctus, sicut in Christo prædiclum est, ut muta fiant labia iniqua, quæ loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia etcontemptu: et quamvis amaritudines patiuntur justi in hoc sæculo, sed magna multitudo dulcedinis eos exspectat, si perseveraverint, in futuro, quam interim abscondii Dominus tumentibus se. Non vult eam in hoc sæculo manifestare, ut perficiat eam sperantibus in se coram filiis hominum, qui eos irriserint. Et nunc quidem abscondit eos in abdito vultus sui, ut sicut ipsius vultus ita erat in aUdito, ut putaretur homo tantum, ita et isti cum sint magni et sancti, abscondit eos in abdito vultus sui a conturbatione hominum, ne dum manifestatum fuerit eos esse sanctos et amicos Dei, conturbetur ab hominum adulatione propositum eorum. Sed tunc mirificat misericordiam suam in eis, cum apparuerit civitas circumstantium, quam circumstant- angeli, civitas mater sanctorum Jerusalem. Quid tum ibi dicturus est justus; dum viderem me in sæculo pro stercore xstimari ab omnibus, dixi in corde meo, Projectus sum a vultu oculorum tuorum. Tu autem exaudisti vocem, quia clamavi ad te. Nolite ergo terrorem pati, sancti Domini si vos superbia hommum opprimit. Erit enim judi cium, in quo requiret veritatem Dominus, et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam. Virililer Duae agite, nolite deficere, sed confortetur cor vestrum, et estote securi omnes qui speratis in DominO, qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
