# Commentarii In Pslamos 80

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Psalm 80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/80

Exsultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacub. Sumite psalmum et date tympanum, psalterium jucundum cum cithara. Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ. Quia præceptum in Israel est, et judicium Deo Jacob. Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti, linguam quam non noverat audivit. Divertit db oneribus dorsum ejus, manus ejus in cophino servierunt. In tribulatione invocasti me, et liberavi te, et exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te apud aquam contradictionis. Audi, populus meus, et contestabor te; Israel, si audieris me, non erit tibi Deus recens, neque adorabis Deum alienum. Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, dilata os tuum et implebo illud. Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi. Et dimisit eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis. Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset: pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam. Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula. Et cibavit illos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
