Latin
84 to 94
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 84-94
Unproofread scanNot analysed yet
Laedere enim student sacerdotum consilia, qui hoc loco tauri nominantur apti altario inter vaccas, id est, inter plebes surdas et ignaras agentes. Quare autem increpari a Deo postulantur? Ut insipientia eorum nota fiat omnibus, ne forte cum hi non increpantur, excludant eos qui non sunt deargentati, sed probati sunt argento. Dissipa eos, Domine, qui bella volunt. Venient legati ex Ægypto, Pharaone demerso, mitte duces tuos ad Ægyptum, fungantur legatione ex Ægypto; ipsam etiam interiorem partem Ægypti, Æthiopiam præveniat manus tua, ut regna terrae canant tibi, qui ascendisti in coelos coelorum ad Orientem, quando dedisti vocem tuam vocem virtutis, ut in tuo nomine apostoli super omnes infirmantes, et super dremones, et super ipsam mortem virtutem imperandi susciperent; ut, facientes hæc signa, dicerent gentibus: Date honorem Deo, super Israel magnum nomen ejus, et per eum qui videt Deum in Christo, cujus virtus in nubibus, in apostolis scilicet. ,quos mittens ad gentes, monuit ne pluerent in Judæum, ut compleret quod diceret: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam pluviam (Isai. v). Non enim jam in incredulis mirabilis vult esse, sicut semper fuit in incredulis mirabilis, sed nunc mirabilis in sanctis, quibus credentibus dat virtutem, et per ipsos dat fortitudinem plebi sua benedictus Deus,. qui regnat in sæcula sæculorum. Amen.