Latin
85 to 99
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 85-3-99
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia hæc in sapientia fecisti, sive visibilia secundum Apostolum, sive invisibilia (Coloss. I). Repleta est enim terra creatura ejus. Venimus ad fines terræ, intremus nunc mare. Hoc mare magnum et spatiosum: non te docet pro magno propheta psalmographus patriarcha, immo S. SpirituS in his qui loquitur, hoc non habuit docere, quia magnum estmareet spatiosum, et ibi repentia quorum non est nume us, animantia magna et parva, et quia ibi naves transeunt; non hoc docuit quod nullus ignorat, sed scire nos voluit mare magnum et spatiosum esse, omnem legem novi et veteris Testamenti, ibi repentia, quorum non est numerus: in lege Judæi, in lege Samaria, et in lege haeretici, et in lege catholici; in lege reges, consules, divites, pauperes; in lege pusilli et magni. Ibi naves transeunt, solæ Ecclesiæ universarum provinciarum, quæ epibatas [ascensiones] ducunt ad regna coelorum, a civitatibus terrenis ad civitatem Jerusalem matrem nostram. Qui autem sine nave fuerit in hoc mari magno inventus, inveniet draconem qui formatus est ad illudendum eis. Notandum tamen est quia Deo dicitur: Illic est, ioquit, draco quem formasti, quia Manichaei dicunt principem tenebrarum a se habere principium. Ergo ut creatura assignetur Deo, Deo dicitur, Quem tu formasti: quod autem sequitur ad illudendum eis, illis utique qui naves recusant, et quasi animales sine magistro catholico et ab apostolis ducente traditionem legis,se fluctibus et altitudinibus tradunt. Ergo quia extra Ecclesiam sunt, inter animalia pusilla et magna vagantes inveniunt draconem, ita sibi illudentem, ut putent se melius catholicis sapere, ct ad arbitrium suum inveniunt perpetuæ mortis interitum, cum devenerint in profundum. Quid tamen tu, Domine, patiens et multum misericors? et Judæi et haeretici, et ingrati simul cum servis tuis, omnes quandiu in isto sunt corporc,omnes a te exspectant ut des illis escam in tempore isto.