# Commentarii In Pslamos 87-2-98

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 87 to 98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/87-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/87-2

Cum ergo dicit pœnitens Deo: Quoniam tu possedisti renes meos, dicit ei: Quia ita tibi in me nihil occultum est, ut non solum cogitata quæ sunt in corde consideres, sed et cogitanda quæ sunt in renibus cernas, tu, Domine, qui suscepisti me ex utero matris mere, ita ut quidquid ab ortu meo semisonis balbutientis infantiæ verbis aliquid forte peccavi cognoscas. Etiam in hoc confiteor, quia terribililer mihi mirificatus es: mira opera tua quæ oculis meis vidi, et te exercere, Domine Jesu Cbriste, cognovi, et anima mea novit nimis. Intus in me est quod credidi, non in superficie verborum, sed intus in visceribus animæ, quod ita esse tibi non est occultum. Siquidem tibi occultum non est, nec os meum, id est, ossum meum, quod fecisti in occulto. Si ergo nec os meum tibi occultum est quod esse naturaliter voluisti, quid erit ante te occultum in corde quod manifestari jussisti? Ad altiora ducimur cum de ossibus et substantia quae in inferioribus est terræ tractamus. Agitur enim hoc loco quod dies resurrectionis advenerit: Ubicunque, inquit, fuerit os meum, et ubicunque in inferioribus terrae fuerit substantia mea, imperfectum meum videbunt oculi tui. Imperfectum meum carens nervos, carens cutem, spiritum non habens, hoc videbunt oculi tui, quia solo aspectu oculorum tuorum exsurget. In libro enim resurrectionis omnes homines qui nati sunt, omnes scribuntur, quotquot ad diem formabuntur, et nemo in eis qui ibi scriptus non sit. In quo libro mihi non sunt in amore et in honore, nisi amici tui, Deus. Nimis enim confortati sunt principatus eorum. Siquidem participes cos tui esse aeterni imperii repromittis, nec ut hæretici dicunt, non debuit mundus subsistere per eum qui præscius erat homines per peccata sua et scelera ad æternum gehennæ incendium destinandos.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
