# Commentarii In Pslamos 89

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Psalm 89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/89

Domine, refugium tu factus es nobis a generatione in generationem. Priusquam montes fierent, aut formaretur terra, et orbis; a speculo et in sæculum tu es Deus. Ne avertas hominem in humilitatem. et dixisti: Convertimini, filii hominum. Quoniam mille anni ante oculos tuos tanquam dies hesterna quæ præteriit. Et custodia in nocte, quæ pro nihilo habentur eorum anni erunt. Mane sicut herba transeat, mane floreat et transeat, vespere decidat, induret et arescat. Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, sæculum nostrum in illuminatione vultus tui. Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in iTa tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur, dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum lobor et dolor. Quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur. Quis novit potestatem iræ luce, et præ timore tuo iram tuam dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et erudito, corde in sapientia. Convertere, Domine, usquequo, et deprecabilis ello super servos tuos. Repleti sumus mane misericordia tua, exsultavimus, et delectati sumus in omnibus diebus nostris. Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala, Respice in servos tuos, et in opera tua, et dirige filios eorum. Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
