# Commentarii In Pslamos 9

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/9

Titulus quarti in carminibus, id est, in mysteriis ponitur. In quibus Deus justitiæ exaudivit in cruce positum Filium suum, contra quem irascentes Judaei peccant usque bodie, qui non peccarent irascentes, si vere Dei non esset Filius quem negarent. Quod ideo evenit. quia non sacrificant sacrificium justitias sicut Abel, sed sicut Cain livoris atque invidiæ. Nos autem qui credimus, dicamus Domino: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. In quo lumine data est lætitia in cordc nostro, ab illo tempore quo accepimus frumentum in corpore, vinum in sanguine, oleum in chrismate. Offerentes autem pacem isla percepimus, quia hæc singulariter in spe a Domino constituta in Christo Jesu, qui regnat in saecula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
