Latin
Psalm 91
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 91-2
Unproofread scanNot analysed yet
Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem. In decachordo psalterio, cum cantico in cithara. Quia delectasti me in factura tua, ct in operibus manuum tuarum meditabor. Quoniam magnificata sunt opera tua, Domine, nimis profundæ. factæ sunt cogitationes tuæ. Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc. Cum exorti fuerint peccatores sicut fenum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem. Ut intereant in sæculum sæculi; tu autem Altissimus in æternum, Domine. Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt, et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi. Et despexit oculus meus inimicos tuos, et ab insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. Justus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur. Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes cruat, ut annuntient. Quoniam reclus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in co.