# Commentarii In Pslamos 91

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/91

Discernendum est inter eum qui delinquit in alio, et inter eum qui delinquit in semetipso. Delinquit in alio, qui cum possit corrigere a malo peccantem, insuper et adulatur. Delinquit in seipso, qui sibi ipsi non vult suadere justitiam, quia non est timor Dei in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas sua ad odium; laudat injustum, ut laudetur injustus. Non vult intelligere actiones bonas quibus promerebitur. Deus cubile cordis sui. Iniquitatem meditatur, ut adsit omni viae non bonæ, et non exsecretur malitiam. Et licet in terra et in mari sit misericordia Domini, sed proprie in coelo est misericordia ejus, unde venit, inde exspectatur. Veritas autem ejus usque ad apo- Motos, qui nubes idcirco appellantur, quia inundatione sermonis sui terram rigantes fidei, eam fructum Deo facere docuerunt. Unde et de ipsis Domidas dicit: Mandabo nubibus ut non pluant super Judæam imbrem (Isa. v, 6). Usque ad ipsos veritas. quæ est Christus: cujus justitia est sicut montes Dei, eujus judicia abyssus multa sunt, qui et homines, et jumenta suo salvabit adventu, id est, Judæos et gentes. Nam et filii hominum, qui in peccato Adæ deaperantes exstiterant, in protectione alarum ejus spenot, id est in expansione manuum in cruce fixarum: sperant autem, qui inebriantur ab ubertale domus ejus. Domus ejus est, quæ ex latere suo fudit, unde inebriantur qui credunt, et torrente dcliciarum suarum potabit eos, qui inebriati fuerint ab ubertate domus ejus. Quoniam apud ipsum est fons vitæ, et quia lux de lumine est, in ipsius lumine videbimus lumen, qui prætendit misericordiam suam scientibus se, justitiam vero suam his qui recto sunt cordc. Ipse enim et indulgentiam prætendit corrigenti, et servat justitiam permanenti. Unde orandum est, ut non veniat nobis pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat nos. In manu enim diaboli sunt omnes qui operantur iniquitatem, et desperantes de misericordia Dei expulsi sunt et non potuerunt stare. Sed Apostolus dicit: Stabit: potens est Deus statuere illum (Rom. xiv). Rogandus est ergo Dominus Jesus Christus, ut ipse nos confirmet, ut in timore ejus stare possimus, per i, sum Dominum nostrum Jesum Christum, qui regnat in unitate Patris et Spiritus sancti in sæcula saeculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
