Latin
92 to 112
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 92-2-112
Unproofread scanNot analysed yet
XI). Jam modo post hanc vocem antecedit voluntas gratiam. Si enim volueritis, inquit, et audieritis me, quæ bona sunt terree edetis. Si autem nolueritis, gladius vos comedet (Isai. I). Sicut ergo antecessit gratia voluntatem hominis, in ostensione sui, et in adapertione veritatis; ita antecedit voluntas hominls gratiam Dei. Non enim prius baptizaris, et sic velle incipis credere; sed prius voluntatem tuam perfectam exhibes sacerdoti, et confessionem tuam tuis labiis pandis, et ita demum ad Dei gratiam ut consequaris attingis. Quam consecutus confiteberis, quia omnia Dei dona credendo et desiderando consecutus es. Et ita demum ultimum hujus psalMi cantabis: Quia beneplacitum est Domino super timentes cum, et in eos qui sperant in misericordia ejus, excludere volens extollenliam humanitatis, voluntatem Divinitatis expressit. Scit enim Deus hostem nostrum tunc nobis posse subrepere, cum nos sine timore divino repererit. Et ideo ad remedium nostrum pronuntiavit hoc dictum, quasi qui diceret,: Beneplacitum est Deo super eos qui a diabolo libet antur. Non enim Deus affectu duciLur, ut ab hominibus timeatur, sed misericordia totus misereri dum studet homini, vult ex imperio timoris lieri quod profuturum ipsi homini pro certo cognoscit. Sicut. qui litteras docent, timorcm discenlibus et terrorem inducunl, non utique necessarium magistris, sed valde discipulis profuturum. Et sicut illos exhorrent qui sine timore et sine spe sunt, sciunt enim eos ad eruditionem pervenire non posse; ita in eos dilectionem se habere commemorant, qui timent eos, et in eos qui sperant in eruditione eorum. Et hoc de hominibus tantum longe est a comparatione Dei, quantum longe est a divinitate humanitas. Humana enim natura imbecilla cum sit, minime sane absque divini nutus subsidio præstare quidquam boni potest. Sed comparatio ad apertionem rei dictæ ad spem nos et misericordiam divinam impellat, ut eorum participes faciat, super quos est beneplacitum Domino, qui regnat in sæcula sæculorum.