Latin
Psalm 94
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 94
Unproofread scanNot analysed yet
Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro. Præocupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei. Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos, quoniam non repellet Dominus plebem suam. Quia in manu ejus sunt omnes fines tenace, et altitudines montium ipsius sunt. Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt. Venite, adoremus et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster. Et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus. Hodie si vocem ejus au •dieritis, nolite obdurare corda vestra. Sicut in irritatione secundum diem tentationia in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea. Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde. Et isti non cognoverunt vias meas, quibus juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.