# Commentarii In Pslamos 99-2-114

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 99 to 114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/99-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/99-2

Si ita putatis debuisse fieri, consultum magis reis judicatis esse quam sanctis. Si enim mundus a suo fuisset transitu revocatus, nullus fuisset sanctorum particeps regni. Et dum providebatur malis ne ad interitum devenirent, impediebatur bonis ne ad gloriam pervenirent; et ut non perirent pro merito suo mali, hanc boni accipiebant sententiam, ne vel temporalem vitam susciperent, quibus debebatur æterna. Nos autem cum propheta gaudeamus in sanctis Dei, et cum Apostolo dignis honoribus amicos Domini recordemur, quorum tantus est numerus, ut super arenam multiplicali esse noscantur. Quid nunc si occidit Dominus peccatores Occidit Neronem, et post cum omnes viros sanguinarios qui sanctos Domini occiderunt. Si vestrum, o haeretici! Deus secutus esset consilium, ne perirent Nero aut Diocletianus,vel cæteri interfectores sanctorum, non fecisset nec apostolos, nec martyres nasci, essetque par judicium in injustis et justis, et omnes una præveniens sententia, per quam simul omnes viderentur ante puniti quam nati. Sed vos, o viri sanguinum! declinate a nobis, qui dicitis quia in vanum acceperint homines civitates suas, hoc est, sine causa sunt mortales effecti, et omnia cum mundo pereunt, et ipsa perditio. Non ita est, omnes in libro scripti sunt. Omnes resurgunt, sed aliis dabitur odor vitæ in vitam aeternam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II) perpetuam, ubi deveniunt hi de quibus dicitur: Nonne qui te oderunt, Deus, odio habui, et super inimicos tuos tabescebam? Hæc Petrus in Ecclesia loquitur, et Eccletia in Petro pronuntiat: Perfecto, inquit, odio oderam illos; inimici facti sunt mihi; et ideo, his anathematizatis: Proba me, inquit, Domine, et scito cor meum, quid de te sentiam, quid de te credam interroga me, et scito semitas meas, sit tibi sollicitudo de Ecclesia tua, et de ovibus tuis, et vide si via iniquitatis diabolus est, qui se ad ambulandum in ea in incredulis et hæreticis praebet: Vide, inquit, in populum tuum, ne sit aliquis in quo via iniquitatis iter erroribus præbeat;

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
