Latin
1.1.13 to 1.1.16
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 1.1.13-16
Not analysed yet
13. 1. ''Christianorum, inquiunt, causa mala omnia di serunt et interitus comparatur ab superis frugibus''. -Rogo, cum haec dicitis, non calumniari vos improbe in apertis conspicitis manifestisque mendaciis? 2. Trecenti sunt anni ferme, minus vel plus aliquid, ex quo coepimus esse Christiani et terrarum in orbe censeri: numquid omnibus his annis continua fuerunt bella, continuae sterilitates, pax nulla in terris, nulls protinus vilitas aut abundantia rerum fuit? 3. Hoc enim primum efficiendum est ei qui nos arguit, perpetuas et iuges calamitates fuisse has, numquam omnino respirasse mortalia et sine ullis, ut dicitur, feriis multiplicium |f. 6 |formas sustinuisse discriminum. 14. 1. Atquin videmus mediis his annis mediisque temporibus ex victis hostibus innumerabiles esse victorias reportatas, prolatos imperii fines et in potestatem redactas inauditi nominis nationes: saepenumero maximos annorum fuisse proventus, vilitates atque abundantias rerum tantas ut commercia stuperent universa, pretiorum auctoritate prostrata. 2. Quemadmodum enim res agi et usque ad hoc tempus genus quisset durare mortalium, si non omnia quae usus [ut] vitae posceret subministraret fertilitas rerum? 15. 1. Sed fuerunt aliquando nonnulla in necessitatibus tempora: et relaxata sunt abundantiis rursus; contra voluntatem quaedam bella administrata: et victoriis postmodum successibusque correcta. 2. Quid ergo? dicemus iniuriarum nostrarum deos modo memores esse modo esse rursus immemores? 3. Si quo tempore fames est, irati esse dicuntur, sequitur ut abundantiae tempore irati et difficiles non sint; atque ita perducitur res eo ut vicibus ludicris et ponant et repetant iras et in integrum se semper offensionum <omissa> recordatione restituant. 16. 1. Quamquam istud quod dicitur quale sit explicabili non potest conprehensione cognosci. Si Alamannos, Persas, Scythas, idcirco voluerunt devinci, quod habitarent et degerent in eorum gentibus Christiani, quemadmodum Romanis tribuere victoriam, cum habitarent et degerent in eorum quoque gentibus Christiani? 2. Si in Asia, Syria, idcirco mures et locustas |f. 6b |effervescere prodigialiter voluerunt, quod ratione consimili habitarent in eorum gentibus Christiani: in Hispania, Gallia, cur eodem tempore horum nihil natum est, cum innumeri viverent in his quoque provinciis Christiani? 3. Si apud Gaetulos Tinguitanos, huius rei causa siccitatem satis ariditatemque miserunt, eo anno cur messes amplissimas Mauris Nomadibusque tribuerunt, cum religio similis his quoque in regionibus verteretur? 4. Si in civitate unaqualibet fame plurimos emori nostri nominis aversione fecerunt, cur ibidem annonaria caritate non tantum corporis non nostri, verum etiam Christianos ditiores et locupletissimos reddiderunt? 5. Aut igitur cuncti nihil laetum habere debuerunt, si malorum causa nos sumus, nationibus enim sumus in cunctis, aut, cum mixta videatis cum incommodis laeta, desinite nobis adscribere id quod offendit res vestras, cum nihil laetis officiamus et prosperis. 6. Si enim ego ut male sit facio, cur ut bene sit non obsto? si ut inopia magna sit meum nomen in causa est, cur nihil impedio ut sit feracitas maxima? si ut in bellis accipiatur vulnus ego dicor adferre fortunam, cur, duelles cum pereant, laevum augurium non sum nec in adversa spes bonas mali ominis obscenitate traduco?