# Adversus Nationes Libri VII 1.1.17-20

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 1.1.17 to 1.1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/1.1.17

17.1. Et tamen, o magni cultores atque antistites numinum, cur irasci populis Christianis augustissimos illos adseveratis deos? Ita non advertitis, non videtis, adfectus quam turpes, quam indecoras numinibus attribuatis insanias? 2. Quid est enim aliud irasci quam insanire, quam furere, | F. 7 | quam in ultionis libidinem ferri et in alterius doloris cruces efferati pectoris alienatione bacchari? 3. Hoc ergo dii magni norunt, perpetiuntur et sentiunt quod ferae, quod beluae, quod mortiferae continent venenato in dente natrices. 4. Quod levitatis in homine, quod terreno in animante culpabile est, praestans illa natura et in perpetuae virtutis firmitate consistens scire adseveratur a vobis: 5. - et quid ergo sequitur necessario, nisi ut ex eorum luminibus scintillae emicent flammeae, aestuet anhelum pectus, spuma iactetur ex ore et ex verbis ardentibus labrorum siccitas inalbescat? 18.1. Quod si verum est istud et est exploratum et cognitum, ecfervescere deos ira et huiusmodi motu, perturbatione iactari, immortales et perpetui non sunt nec in divinitatis alicuius existimatione ponendi. 2. Ubi enim est ullus, sicut sapientibus videtur, adfectus, ibi esse necesse est passionem; ubi passio sita est, perturbationem consentaneum est consequi; ubi perturbatio est, ibi dolor et aegritudo est; ubi dolor et aegritudo est, imminutioni et corruptioni iam locus est; quae duo si vexant, adest vicinus interitus, mors omnia finiens et cunctis adimens sentientibus vitam. 19.1. Quid quod isto modo non tantum illos leves ac fervidos, verum - quod ab diis convenit procul esse dimotum - et iniquos inducitis et iniustos et aequitatis vel modicae nullam prorsus obtinere rationem? 2. Quid est enim tam iniustum quam in aliis irasci et alios laedere, de hominibus conqueri et innoxia dilacerare frumenta, Christianum nomen odisse et dispendiis omnibus suos | f. 7b | labefactare cultores? 20.1. At numquid idcirco in vos etiam saeviunt, ut intestinis vulneribus concitati in ultionem consurgatis illorum? - Ergo humana patrocinia dii quaerunt et, nisi vestra fuerint adsertione protecti, idonei non sunt ipsi, qui propulsare, defendere suas valeant contumelias? 2. Quinimmo si verum est ardere illos ira, permittite illis potestatem sui, defendant se ipsi atque in ultionem maiestatis offensae intestinas exerant experianturque virtutes. 3. Possunt nos, si voluerint, aestu, possunt nocentissimo frigore, possunt auris pestilibus, possunt morborum obscurissimis causis enecare, consumere atque ab omni penitus coetu exterminare mortali; 4. aut si malum consilium est adgredi nos vi, emittant aliquod iudicationis signum, per quod esse liquidum cunctis possit, invitissimis nos eis habitare sub caelo.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
