Latin
1.1.21 to 1.1.24
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 1.1.21-24
Not analysed yet
21. 1. Vobis secundas tribuant valetudines, adversas nobis ac pessimas. Opportunis imbribus vestra inrigent rura, pluviarum quicumque sunt rores nostris ab agellulis abigant. Lanitia curent vestra numerosis fetibus multiplicari, sterilitatem infaustam nostris pecuariis inferant. 2. Ex olivis vestris atque vinetis plenam faciant autumnitatem fundi, at ex nostris exprimi unum prohibeant palmitis rorem. 3. Ad extremum et ultimum in vestro ore praecipiant suam fruges retinere naturam, at vero in nostro mel amarum fieri, olearum fluenta fracescere et sub ipsius potu labris in acoris perfidiam vinum repente mutari. 22. 1. Quod cum minime fieri testificentur res ipsae |f. 8 |neque minus ad nos quicquam neque ad vos plurimum redundare vitalibus ex beneficiis constet, libido quae tanta est inimicos atque hostes deos esse contendere Christianis, quos in rebus tristissimis atque laetis nihil abs te videas ratione in aliqua discrepare? 2. Si verum vobis permittitis ac sine ullis adsentationibus dici, verba sunt haec, verba sunt, res immo per calumnias creditae, non cognitionis alicuius testimonio comprobatae. 23. 1. Ceterum dii veri et qui habere, qui ferre nominis huius auctoritatem condigni sunt, neque irascuntur neque indignantur neque quod alteri noceat insidiosis machinationibus construunt. 2. Etenim revera est impium et sacrilegia cuncta transcendens, sapientem illam credere beatissimamque naturam magnum aliquid putare, si se sibi aliquis adulatoria humilitate summittat, et si fuerit non factum, despectam se credere et ab summi culminis decidisse fastigio. 3. Puerile, pusillum est et exile, vix et illis conveniens, quos iamdudum experientia doctorum daemonas appellat errones, non nosse caelestia et in hac rerum materia crassiore condicionis suae sorte versari. 24. 1. Vestra sunt haec, vestra sunt inreligiose opinata et inreligiosius credita. 2. Quinimmo, ut verius proloquar, huruspices has fabulas, coniectores, harioli, vates et numquam non vani concinnavere fanatici, qui, ne suae artes intereant ac ne stipes exiguas consultoribus excutiant iam raris, si quando vos velle rem venire in invidiam compererunt, 3. ''Negleguntur dii, clamitant, atque in templis iam raritas summa est, iacent antiquae derisui caerimoniae et sacrorum quondam veterrimi ritus |f. 8b |religionum novarum superstitionibus occiderunt, et merito humanum genus tot miseriarum angustiis premitur, tot laborum excruciatur aerumnis''. 4. Et homines, brutum genus et quod situm sub lumine est caecitate ingenita nequeuntes videre, audent adseverare furiosi quod vos credere non erubescitis sani.