# Adversus Nationes Libri VII 1.1.25-26

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 1.1.25 to 1.1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/1.1.25

25.1. Ac ne quis nos tamen diffidentia responsionis tranquillitatis existimet deos donare muneribus, innoxias adfingere his mentes atque ab omni perturbatione dimotas, concedamus, sicut libitum vobis est, intendere in nos iras, sanguinem illos sitire nostrum et iamdudum nos cupere mortalium submovere de saeculis. 2. Sed si non est molestum, non grave, si communis officii res est, non ex gratia, sed ex vero disceptationis huius disceptare momenta, audire a vobis exposcimus, quaenam sit haec ratio, quae causa propter quam in nos tantum et dii saeviant superi et asperati homines inardescant. 3. ''Religiones, inquiunt, impias atque inauditos cultus terrarum in orbe tractatis''. - Quid, o participes rationis audetis homines proloqui, quid effutire, quid promere temerariae vocis desperatione temptatis? 4. Deum principem, rerum cunctarum quaecumque sunt dominum, summitatem omnium summorum obtinentem, adorare, obsequio venerabili invocare, in rebus fessis totis, ut ita dixerim, sensibus amplexari, amare, suspicere, execrabilis religio est et infausta, impietatis et sacrilegii plena, caerimonias antiquitus institutas novitatis suae superstitione contaminans? 26.1. Hoccine est quaeso audax illud facinus et inmane, propter quod maximi caelites | f. 9 | aculeos in nos intendunt irarum atque indignationum suarum, propter quod vos ipsi, cum libido incesserit saeva, exuitis nos bonis, exterminatis patriis sedibus, inrogatis supplicia capitalia, torquetis, dilaceratis, exuritis et ad extremum nos feris et beluarum laniatibus obiectatis? 2. Quisquis istud in nobis damnat aut in aliqua ducit criminatione ponendum, is aut nomine appellandus est hominis, quamvis ille videatur sibi, aut deus esse credendus est, quamvis ipse se esse mille profiteatur in vatibus? 3. Trophonius nos impios Dodonaeus aut Iuppiter nominat, et ipse dicetur deus atque in ordine conputabitur numinum, qui aut summo servientibus regi crimen impietatis adfingit aut sibi torquetur maiestatem eius cultumque praeponi? 4. Delius Apollo vel Clarius, Didymaeus, Philesius, Pythius et hic habendus divinus est, qui aut summum imperatorem nescit aut ignorat a nobis cotidianis ei precibus supplicari? 5. Qui si pectorum secreta nesciret nec quid in intimis sensibus contineamus agnosceret, summum tamen invocare nos deum et ab eo quod postulamus orare vel auribus potuit scire vel ipsius vocis sono qua utimur in precibus noscitare.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
