# Adversus Nationes Libri VII 1.1.27-28

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 1.1.27 to 1.1.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/1.1.27

27.1. Nondum est locus ut explicemus, omnes isti qui nos damnant qui sint vel unde sint, quantum possint vel noverint, cur ad Christi paveant mentionem, discipulos cur eius inimicos habent et invisos; quod tamen humanum pollicentibus sensum una pariter definitione figamus: nihil sumus aliud Christiani nisi magistro Christo summi regis ac principis veneratores; | f. 9b | nihil, si consideres, aliud invenies in ista religione versari. 2. Haec totius summa est actionis, hic propositus terminus divinorum officiorum, hic finis, huic omnes ex more prosternimur, hunc conlatis precibus adoramus, ab hoc iusta et honesta et auditui eius condigna deposcimus, non quo ipse desideret supplices nos esse aut amet substerni tot milium venerationem videre; utilitas haec nostra est et commodi nostri rationem spectans. 3. Nam quia proni ad culpas et ad libidinis varios adpetitus vitio sumus infirmitatis ingenitae, patitur se semper nostris cogitationibus concipi ut, dum illum oramus et mereri eius contendimus munera, accipiamus innocentiae voluntatem et ab omni nos labe delictorum omnium amputatione purgemus. 28.1. Quid dicitis, o sacri, quid, divini interpretes iuris? Meliorisne sunt causae, qui Grundulios adorant Lares, [Aios Locutios], Limentinos, quam sumus nos omnes, qui deum colimus rerum patrem atque ab eo deposcimus rebus fessis languentibus que tutamina? 2. Et illi cati, sapientes, prudentissimi vobis videntur nec reprehensionis ullius, qui Faunos, qui Fatuas civitatumque genios, qui Pavores reverentur atque Bellonas, nos hebetes, stolidi, fatui obtunsi pronuntiamur et bruti, qui dedidimus nos deo, cuius nutu et arbitrio omne quod est constat et in essentiae suae perpetuitate defixum est? 3. Hancine sententiam promitis, hanc legem constituitis, hanc promulgatis ut honoribus adficiatur amplissimis quisquis vestros adoraverit servulos, crucem mereatur extremam | f. 10 | quisquis vobis ipsis dominis supplicarit? 4. In civitatibus maximis atque in potentioribus populis sacra publice fiunt scortis meritoriis quondam atque in volgarem libidinem prostitutis: nullus tumor indignationis in diis est. Templa faelibus, scarabeis et buculis sublimibus sunt elata fastigiis: silent inrisae numinum potestates nec livore afficiuntur ullo, quod sibi comparatas animantium vilium conspiciunt sanctitates. 5. Nobis solis sunt inimici, nobis asperrimi dii hostes, quia patrem veneramur illorum, per quem, si sunt, esse et habere substantiam sui nominis maiestatisque coeperunt, a quo ipsam deitatem, ut ita dicam, sortiti esse sentiunt et in rerum numero recognoscunt, cuius voluntate et arbitrio et interire et solvi nec solvi possunt nec interire? 6. Nam si omnes concedimus unum esse principem solum, quem nulla res alia vetustate temporis antecedat, post illum necesse est cuncta et nata esse et prodita et in sui nom et prodita et in sui nominis prosiluisse naturam. 7. Quod si fixum et ratum est, erit nobis consequens confiteri et deos esse nativos et a principe rerum fonte ortus sui originem ducere. Qui si sunt nativi et geniti, et interitionibus utique periculisque vicini. 8. ''At enim esse creduntur immortales, perpetui et nullius umquam participes finis''. - Ergo istud munus dei patris et donum est, ut infinita meruerint idem esse per saecula, cum sint labiles solubilesque natura.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
