Latin
1.1.29 to 1.1.30
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 1.1.29-30
Not analysed yet
29. 1. Atque utinam daretur, in unius speciem contionis toto orbe contracto, oratione hac uti et humani in generis |f. 10b |audientia conlocari. 2. Ergone impiae religionis sumus apud vos rei et, quod caput rerum et columen venerabilibus adimus obsequiis, ut convicio utamur vestro, infausti et athei nuncupamur? 3. Et quis magis rectius horum feret invidiam nominum, quam qui alium prae hoc deum aut novit aut sciscitatur aut credit? 4. Nonne huic omnes debemus hoc ipsum primum, quod sumus, quod esse homines dicimur, quod ab eo vel missae <animae> vel lapsae caecitate huius in corporis continemur? non quod incedimus, quod spiramus et vivimus, ab eo ad nos venit vi que ipsa vivendi efficit nos esse et animali agitatione motari? 5. Nonne ab hoc effluunt causae, per quas nostra fulcitur salus variarum munificentia voluptatum? Mundus iste in quo degitis, cuius est aut quis eius vobis attribuit fructum possessionemque retinere? 6. quis, ut subiectas res cernere, ut contrectare, ut considerare possetis, publicum istud lumen dedit? quis, ne fixa pigritiae stupore torpescerent elementa vitalia, solis ignes constituit ad rerum incrementa futuros? 7. Solem deum cum esse credatis, conditorem eius opificemque non quaeritis? Luna cum apud vos dea sit, non similiter scire curatis genitor eius et fabricator quis sit? 30. 1. Nonne cogitatio vos subit considerare, disquirere in cuia possessione versemini, cuia in re sitis, cuius ista sit quam fatigatis terra, cuius aer iste quem vitali reciprocatis spiritu, cuius abutamini fontibus, cuius liquore, quis ventorum disposuerit flamina, quis undosas excogitaverit nubes, quis se| f. 11 |minum frugiferas potestates rationum proprietate distinxerit? 2. Apollo vobis pluit, Mercurius vobis pluit, Aesculapius, Hercules aut Diana rationem imbrium tempestatumque finxerunt? et hoc fieri qui potest, cum in mundo profiteamini eos natos certoque tempore sensum adripuisse vitalem? 3. Si enim temporis antiquitate mundus eos antevenit et, priusquam nati sunt, iam noverat pluvias tempestatesque natura, nullum serius nati pluendi ius habent neque eis inserere rationibus se possunt quas invenerunt hic agi et maiore ab auctore tractari.