# Adversus Nationes Libri VII 1.1.33-35

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 1.1.33 to 1.1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/1.1.33

33.1. Quisquamne est hominum qui non cum istius principis notione diem primae nativitatis intraverit? cui non sit ingenitum, non adfixum, immo ipsis | f. 12 | paene in genitalibus matris non inpressum, non insitum esse regem ac dominum cunctorum quaecumque sunt moderatorem? 2. Ipsa denique hiscere si animantia muta potuissent, si in linguarum nostrarum facilitatem solvi, immo si arbores glaebae, saxa, sensu animata vitali, vocis sonitum quirent et verborum articulos integrare, ita non, duce natura et magistra, non incorruptae simplicitatis fide et intellegerent esse deum et cunctorum dominum solum esse clamarent? 34.1. ''Sed frustra, inquit, nos falso et calumnioso incessitis et adpetitis crimine, tamquam eamus infitias esse deum maiorem, cum a nobis et Iuppiter nominetur et optimus habeatur et maximus cumque illi augustissimas sedes et Capitolia constituerimus immania''. 2. - Dissimilia copulare atque in unam speciem cogere inducta confusione conamini. Nam deus omnipotens mente una omnium et communi mortalitatis adsensu neque genitus scitur neque novam in lucem aliquando esse prolatus nec ex aliquo temporis <puncto> coepisse esse vel saeculo. 3. Ipse est enim fons rerum, sator saeculorum ac temporum. Non enim ipsa per se sunt sed ex eius perpetuitate perpetua et infinita semper continuatione procedunt. 4. At vero Iuppiter, ut vos fertis, et patrem habet et matrem, avos, avias, fratres; nunc nuper in utero matris suae formatus, absolutus mensibus et consummatus decem ignotam sibi in lucem sensu inruisse vitali. 5. Ergo, si haec ita sunt, Iuppiter esse deus qui potest, cum illum esse perpetuum constet, perhibeatur alter a vobis | f. 12b | et dies habuisse natales et pavefactus re nova lamentabilem extulisse vagitum? 35.1. Sed sint, ut vultis, unum nec in aliqua vi numinis et maiestate distantes: et quid ergo iniustis persequimini nos odiis? Quid ut ominis pessimi nostri nominis inhorrescitis mentionem, si quem deum colitis, eum et nos? Aut quid in eadem causa vobis esse contenditis familiares deos, inimicos atque infestissimos nobis? 2. Etenim si una religio est nobis vobisque communis, cessat ira caelestium: sin nobis infesti sint solis, manifestum est nescire et vos et illos deum, quem Iovem non esse ipsis clarum est indignationibus numinum.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
