Latin
Book 1
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 1.1.36
Not analysed yet
36. 1. ''Sed non, inquit, idcirco dii vobis infesti sunt, quod omnipotentem colatis deum, sed quod hominem natum et, quod personis infame est vilibus, crucis supplicio interemptum et deum fuisse contenditis et superesse adhuc creditis et cotidianis supplicationibus adoratis''. 2. -Si vobis iucundum est, amici, edissertate, quinam sint hi dii, qui a nobis Christum coli suam credant ad iniuriam pertinere: Ianus Ianiculi conditor et civitatis Saturniae Saturnus auctor; Fenta Fatua, Fauni uxor, Bona Dea quae dicitur sed in vini melior et laudabilior potu; 3. Indigetes illi qui flumen repunt et in alveis Numici cum ranis et pisciculis degunt Aesculapius et Liber pater, Coronide ille natus et ex genitalibus matris alter fulmine praecipitatus; Mercurius utero fusus Maiae et, quod est divinius, candidae; 4. arquitenentes Diana et Apollo, circumlati per fugas matris atque in insulis errantibus Virtuti; Dioneia Venus proles, |f. 13 |viri materfamilias Troici atque intestini decoris publicatrix; in Trinacriae finibus Ceres nata atque in floribus legendis occupata Proserpina; 5. Thebanus aut Tyrius Hercules, hic in finibus sepultus Hispaniae, flammis alter concrematus Oetaeis; Tyndaridae Castores, equos unus domitare consuetus, alter pugillator bonus et crudo inexuperabilis caestu; Titanes et Bocchores Mauri et ovorum progenies dii Syri; 6. Apis Peloponensi proditus et in Aegypto Serapis nuncupatus; Aethiopicis solibus Isis furva maerens perditum filium et membratim coniugem lancinatum; praeterimus et transgredimus Opis suboles regias, quas in libris auctores vestri quae fuerint et quales vobis ediscentibus prodiderunt: 7. hine ergo Christum coli et a nobis accipi et existimari pro numine vulneratis accipiunt auribus, et obliti paulo ante sortis fuerint et condicionis cuius, id quod sibi concessum est inpertiri alteri nolunt? 8. Haec est iustitia caelitum, hoc deorum iudicium sanctum? Nonne istud livoris est atque avaritiae genus, non obtrectatio quaedam sordens, suas eminere tantummodo velle fortunas, aliorum res premiet in contempta humilitate calcari?