# Adversus Nationes Libri VII 1.1.48

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/1.1.48

48.1. ''Sed frustra, inquit nescio quis, tantum adrogas Christo, eum saepe alios sciamus et scierimus deos et laborantibus plurimis dedisse medicinas et multorum hominum morbos valetudinesque curasse''. 2. - Non inquiro, non exigo, quis deus aut quo tempore cui fuerit auxiliatus aut quem fraetum restituerit sanitati: illud solum audire desidero, an sine ullius adiunctione materiae, id est medicaminis alicuius, ad tactum morbos iusserit ab hominibus evolare; imperaverit fecerit et emori valetudinum causam et debilium eorpora ad suas remeare naturas. 3. Christus enim scitur aut admota partibus debilitatis manu aut vocis simplicis iussione aures aperuisse surdorum, exturbasse ab oculis caecitates, orationem dedisse mutis, articulorum vincula relaxasse, ambulatum dedisse contractis, vitiligines querqueras atque intercutes morbos omniaque alia valetudinum genera, quae humana eorpora sustinere nescio qua voluit inportuna crudelitas, verbo solitus imperioque sanare. 4. Quid simile dii omnes, a quibus opem dicitis aegris et periclitantibus latam? Qui si quando, ut fama est, nonnullis adtribuere medicinam, aut cibum aliquem | f. 18b | iusserunt capi aut qualitatis alicuius ebibi potionem aut herbarum et graminum sucos superponere inquietantibus causis, ambulare, cessare aut re aliqua quae officiat abstinere. 5. Quod esse non magnum nec admirationis alicuius stupore condignum promptum est, si volueritis attendere: et medici enim sic curant, animal humi natum nec confisum scientiae veritate sed in arte suspicabili positum et coniecturarum aestimationibus nutans. 6. Nulla autem virtus est medicaminibus amovere quae noceant: beneficia ista rerum, non sunt curantium potestates: et, ut sit laudabile scire qua quibus conveniat medicina aut arte curari, locus huius laúdis non in deo sed in homine constitutus est. 7. Hunc enim non est turpe rebus extrinsecus sumptis valetudinem hominis fecisse meliorem: indecorum deo est non ipsum per se posse, sed externarum adminiculis rerum sanitatem incolumitatemque praestare.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
