# Adversus Nationes Libri VII 1.1.49-50

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 1.1.49 to 1.1.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/1.1.49

49.1. Et quoniam beneficia salutis datae aliorum numinum comparatis et Christi, quot milia vultis a nobis debilium vobis ostendi, quot tabificis adfectos morbis nullam omnino rettulisse medicinam, cum per omnia supplices irent templa, cum deorum ante ora prostrati limina ipsa converrerent osculis, cum Aesculapium ipsum datorem ut praedicant sanitatis, quoad illis superfuit vita, et precibus fatigarent et invitarent miserrimis votis? 2. Nonne alios scimus malis suis commortuos, cruciatibus alios consenuisse morborum, perniciosius alios sese | f. 19 | habere coepisse, postquam dies noctesque in continuis precibus et pietatis expectatione triverunt? Quid ergo prodest ostendere unum aut alterum fortasse curatos, cum tot milibus subvenerit nemo et plena sunt omnia miserorum infeliciumque delubra? 3. Nisi forte dicetis, opem bonis ab diis ferri, malorum miserias despici. - Atquin Christus aequaliter bonis malisque subvenit nec repulsus ab hoc quisquam est [qui] rebus qui auxilium duris contra impetum postulabat iniuriasque fortunae. 4. Hoc est enim proprium dei veri potentiaeque regalis, benignitatem suam negare nulli nec reputare quis mereatur aut minime, cum naturalis infirmitas peccatorem hominem faciat, non voluntatis et iudicationis electio. 5. Dicere porro meritis opem laborantibus ab diis ferri, hoc est in medio ponere et dubitabile quod adseras facere, ut et ille qui sanus est factus fortuito possit videri esse servatus et ille qui non est non meriti causa sed <in> firmitate credatur valetudinem expellere non potuisse divina. 50.1. Quid quod istas uirtutes, quae sunt a nobis summatim, non ut rei poscebat magnitudo, depromptae, non tantum ipse perfecit vi sua, verum, quod erat sublimius, multos alios experiri et facere sui nominis cum adiectione permisit. 2. Nam cum videret futuros vos esse gestarum ab se rerum divinique operis abrogatores, ne qua subesset suspicio, magicis se artibus | f. 19b | munera illa beneficiaque largitum, ex immensa illa populi multitudine, quae suam gratiam sectabatur admirans, piscatores opifices rusticanos atque id genus delegit imperitorum, qui per varias gentes missi cuncta illa miracula sine ullis fucis atque adminiculis perpetrarent. 3. Verbo ille compescuit verminantium membrorum cruces, et illi verbo compescuerunt furialium vermina passionum. Imperio ille uno exturbavit a corporibus daemonas et exanimatis suos restituit sensus, sub eorum tortantes et illi se casibus iussione non alia sanitati et constantiae reddiderunt. 4. Ille notas albicantium vitiliginum manu admota detersit, liniamenta et hi corporum haud dissimili conciliavere contactu. 5. Uliginosa ille et turgentia viscera siccitatem iussit reciperare nativam, et famuli eius hoc modo statuerunt errantes aquas et a pernicie corporum suos labi iussere per tramites. 6. Ille ulcera oris inmensi et recusantia perpeti sanitatem intra unius verbi moram continuato frenavit a pastu, et illi haud aliter contumaciam canceris saevi ad subeundam cicatricem circumscriptis evaginationibus compulerunt. 7. Incessum ille claudis dedit, visum luminibus caecis, interemptos revocavit ad vitam, nec minus et hi quoque contractionem relaxavere nervorum, luce oculos implevere iam perdita et ab tumulis remeare defunctos exequiarum conversione iusserunt. | f. 20 | 8. Neque quicquam est ab illo gestum per admirationem stupentibus cunctis, quod non omne donaverit faciendum parvolis illis et rusticis et eorum subiecerit potestati.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
