# Adversus Nationes Libri VII 1.1.60-62

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 1.1.60 to 1.1.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/1.1.60

60.1. ''Sed si deus, inquiunt, fuit Christus, cur forma est in hominis visus et cur more est interemptus humano?''. 2. - An aliter potuit invisibilis illa vis et habens nullam substantiam corporalem inferre et commodare se mundo, conciliis interesse mortalium, quam ut aliquod tegmen materiae solidioris adsumeret, quod oculorum susciperet iniectum et ubi se figere ineptissimae posset contemplationis obtutus? 3. Quis est enim mortalium qui quiret eum videre, quis cernere, si talem voluisset inferre se terris qualis ei primigenia natura est et qualem se ipse in sua esse noluit vel qualitate vel numine? 4. Adsumpsit igitur hominis formam et sub nostri generis similitudine potentiam suam clausit, ut et videri posset et conspici, verba faceret et doceret atque omnis exequeretur res eas propter quas | f. 24b | in a mundum venerat faciendas, summi regis imperio et dispositione servatis. 61.1. ''Quid enim, dicit, rex summus ea quae in mundo facienda esse decreverat sine homine simulato non quibat efficere?''. - Si oporteret ita fieri quemadmodum dicitis, ita fortasse fecisset; quia non oportuit, aliter fecit. 2. Quare isto voluit et illo genere noluit, latent [aliter] involutae et vix ullis comprehensibiles causae, quas accipere fortasse potuisses, si non esses iamdudum ad non accipiendum paratus et prius te formares ad non credendi frontem quam tibi esset exositum id quod novisse atque audire conquireres. 62.1. ''Sed more est hominis interemptus''. - Non ipse: neque enim cadere divinas in res potest mortis occasus nec interitionis dissolutione dilabi id quod est unum et simplex nec ullarum partium congregatione conpactum. 2. ''Quis est ergo visus in patibulo pendere, quis mortuus?''. - Homo quem induerat et secum ipse portabat. 3. ''Incredibile dictu est et caecis obscuritatibus involutum''. - Si velis, non caecum est et similitudine proxima constitutum. Si quo tempore Sibylla praesagia, oracula illa depromens, fundebat vi ut dicitis Apollinis plena, ab impiis esset caesa atque interempta latronibus: numquid Apollo diceretnr in ea esse occisus? 4. Si Bacis, si Helenus, Marcius aliique similiter vates hariolantes essent vita et luce privati: nurmquid aliquis diceret lege eos humanitatis extinctos qui illorum per ora loquentes vias rerum | f. 25 | postulantibus explicabant? 5. Mors illa quam dicitis adsumptio hominis fuit non ipsius, gestaminis non gestantis, quam nec ipsam perpeti succubuisset vis tanta, si non agenda res esset et inexplicabilis ratio fati clausis patefacienda mysteriis.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
