# Adversus Nationes Libri VII 1.1.63-64

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 1.1.63 to 1.1.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/1.1.63

63.1. ''Quae sunt ista, inquies, clausa atque obscura mysteria?''. - Quae nulli nec homines scire nec ipsi, qui appellantur dii mundi, parte queunt aliqua suspicionis atque opinationis attingere, nisi quos ipse dignatus est cognitionis tantae inpertire muneribus et in abditos recessus thesauri interioris inducere. 2. Vides enim, si nollet inferri sibi a quoquam manus, summa illi fuisse contentione nitendum, ut hostes ab se suos vel potestate universa prohiberet? 3. Qui caecis restituerat lumina, is efficere si deberet non poterat caecos? qui debilibus integritatem, is debiles reddere difficultati habuit aut labori? qui claudos praecipiebat incedere, is motus conligare membrorum nervorum duritia nesciebat? qui extrahebat ab tumulis mortuos, huic arduum fuerat letum cui vellet indicere? 4. Sed quia fieri ratio ea quae fuerant destinata poscebat et hic in ipso mundo nec modo quám gestum est alio, inaestimabilis illa atque incredibilis lenitas iniurias in se hominum puerilibus pro ineptiis ducens manus in se porrigi ab inmanibus passa est durissimisque latronibus nec reputandum putavit quid illorum | f. 25b | dissignasset audacia, dummodo suis ostenderet, quid ab sese expectare deberent. 5. Cum enim de animarum periculis multa, multa de illarum contra <salute> insinuaret, magister, atque auctor ad officiorum convenientium fines suas leges et constituta direxit: non superbiae fastum comminuit, non libidinum extinxit flammas, non hiatum compressit aviditatis, non tela extorsit e manibus atque omnia seminaria totius vitiositatis abscidit? 6. Ipse denique non lenis, non placidus, non accessu facilis, non familiaris adfatu, non humanas miserias indolescens omnes omnino crucibus et corporalibus adfectos malis, morbis, unica illa benignitate miseratus reddidit et restituit sanitati? 64.1. Quid ergo vos subigit, quid hortatur maledicere conviciari inexpiabiles cum eo conserere simultates quem redarguere, quem tenere nemo omnium possit ullius facinoris in reatu? 2. Tyrannos ac reges vestros, qui postposito deorum metu donaria spoliant populanturque templorum, qui proscriptionibus exilis caedibus nudant nobilitatibus civitates, qui matronarum pudorem ac virginum vi subruunt atque eripiunt licentiosa, appellatis indigetes atque divos, et quoscodiis acrioribus conveniebat a vobis carpi, pulvinaribus aris templis atque alio mactatis cultu ludorum et celebritate natalium. 3. Nec non et illos omnes, qui conscriptione voluminum multiformi maledictis mordacibus carpunt | f. 26 | publicos mores, qui luxurias ac vitas vestras secant urunt dilacerant, qui sui temporis posteris notas scriptorum perpetuitate prolatant: qui matrimonia persuadent habenda esse communia, qui cum pueris cubitant formonsis lascivientibus nudis, qui pecudes vos esse, qui fugitivos, qui exules, qui vilissimae servos notae, furiosos praedicant et insanos, admirantes plaudentes ad caeli sustollitis sidera, bybliothecarum reponitis in arcanis, quadrigis et statuis muneramini et quantum est in vobis velut quadam aeternitate donatis inmortalium testificatione titulorum: 4. solum Christum conpellare dilacerare, potestis si deum, vultis, immo solum si liceat beluarum agrestium ritu cruentis oribus mandere, comminutis cum ossibus transvorare. 5. Quodnam quaeso ob meritum dicite, euius ob peccati culpam? Quid ab eo conmissum est, quod tenorem inflecteret recti et in odia vos aspera furialibus stimulis concitaret? Quia animarum vestrarum custodem se missum solo indicavit ab rege, quia vobis inmortalitatem ferre, quam vos habere confiditis humanis paucorum adseverationibus suasi? 6. Quodsi esset apud vos certum falsa illum dicere, spes etiam vanissimas polliceri, nec sic video fuisse causam, cur eum deberetis odisse, cur hostili animadversione damnare, immo, si animus vobis clemens fuisset et mitis, vel propter id solum eum deberetis | f. 26b | amplecti, quod optabilia vobis sponderet et prospera, quod bonarum esset nuntius rerum, quod ea praedicaret quae nullius animum.laederent, securioris quinimmo expectationis implerent.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
