Latin
Book 1
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 1.1.65
Not analysed yet
65. 1. O ingratum et impium saeculum, o in privatam perniciem incredibili pectoris obstinatione pravatum. 2. Si aliquis ad vos medicus ex summotis venisset et numquam vobis regionibus cognitis rmedicamen pollicens tale quod a vestris corporibus omnia omnino prohiberet morborum et valetudinum genera: non certatim omnes accurreretis, non blanditiis omnibus atque honoribus fotum familiaria susciperetis in moenia, non illud medicaminis genus optaretis esse certissimum, non verum, quod immunes vos fore ab tam innumeris vexationibus corporum usque ad ultimos fines sponderet aetatis? 3. Et licet ambigua res esset, committeretis vos tamen nec potionem incognitam dubitaretis haurire spe salutis proposita atque amore incolumitatis incensi. 4. Eluxit atque apparuit Christus rei maximae nuntiator, auspicium faustum portans et praeconium salutare credentibus. 5. Quaenam est ista crudelitas, inhumanitas quae tanta, quinimmo, ut verius eloquar, fastidium, supercilium, nuntiatorem muneris et portitorem tanti non tantum verborum maledictionibus scindere, verum etiam bello gravi atque omnibus persequi telorum effusionibus et ruinis? 6. Non placent ea quae dicit et cum |f. 27 |offensionibus audiuntur a vobis: pro ludicris ea vaticinationibus computate. Stolidissimas res loquitur et fatua dona promittit: ridete ut sapientes vos viri et in suis erroribus fatuitantem relinquite volutari. 7. Quaenam est haec feritas, ut repetamus quae dicta sunt saepius, quae libido tam carnifex, inexiabile bellum indicere nihil de te merito, dilacerare si detur eum velle per viscera, qui non modo nullum intulerit malum nulli sed aequaliter benignus hostibus diceret, quidnam his salutis deo portaretur a principe, quid esset facto opus ut interitum fugerent et immortalitatem consequerentur ignotam? 8. Cumque novitas rerum et inaudita promissio audientium turbaret mentes et credulitatem faceret haesitare, virtutum omnium dominus atque ipsius mortis extinctor hominem suum permisit interfici, ut ex rebus consequentibus scirent in tuto esse spes suas quas iamdudum acceperant de animarum salute nec periculum mortis alia se posse ratione vitare.