Latin
2.1.1 to 2.1.2
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 2.1.1-2
Not analysed yet
1. 1. Hoc in loco tribui si ulla facultas posset, vellem cum his omnibus quibus nomen invisum est Christi ab instituta principaliter defensione deverticulo paulisper facto talia verba miscere: 2. ''Si nullam esse ducitis contumeliam respondere aliquid interrogatos, edissertate nobis et dicite: quid rei, quid causae est, quod tam gravibus insectamini Christum bellis, vel |f. 27b |quas eius continetis offensas, ut ad eius nominis mentionem rabidorum pectorum effervescatis ardoribus? 3. Numquid regiam sibi vindicans potestatem terrarum orbem cunctum legionibus infestissimis occupavit et pacatas ab exordio nationes alias delevit ac sustulit alias sibi parere cervicibus compulit subiugatis? 4. numquid ardoribus avaritiae flagrans universas opes illas, quibus se genus humanum studiose contendit impleri, possessionis suae mancipio vindicavit? 5. numquid libidinum cupiditatibus gestiens pudicitiae repagula vi fregit aut alienis furtim insidiatus est matrimoniis? 6. numquid adrogantiae supercilio tumidus iniurias et contumelias passim sine ullius personae discriminibus inrogavit?'' . 2. 1. ''Et non |f. 28b |in cunctos et lumen praetenderit vitae et periculum ignorationis amoverit?'' . 2. -Qui si dignus non esset, cui auscultare deberetis et credere, vel hoc ipso fuerat non aspernandus a vobis, quod salutaria vobis ostenderet, quod vias vobis ad caelum et vota immortalitatis optaret. 3. ''At enim odio dignus est, quod ex orbe religiones expulit, quod ad deorum cultum prohibuit accedi''. 4. -Ergone ille religionis extinctor et impietatis auctor arguitur, qui veram in orbe religionem induxit, qui hominibus caecis et revera in impietate degentibus pietatis aperuit ianuas et cúi se summitterent indicavit? 5. An ulla est religio verior officiosior o potentior iustior, quam deum principem nosse, scire deo principi supplicare, qui bonorum omnium solus caput et fons est, perpetuarum pater fundator et conditor rerum, a quo omnia terrena cuncta que caelestia. animantur motu inriganturque vitali, et qui si non esset, nulla profecto res esset quae aliquod nomen substantiamque portaret.