# Adversus Nationes Libri VII 2.1.11

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/2.1.11

11.1. Sed officiant haec <nihil> nihilque impediant, plurimum quominus eis credere atque auscultare debeatis: et quid est, quod in hac parte aut vos plurimum habeatis aut nos minus? 2. Vos Platoni, vos Cronio, vos Numenio vel cui libuerit creditis: nos credimus et adquiescimus Christo. 3. Iniquitas haec quanta est, ut cum utrique auctoribus stemus sit que nobis et vobis unum et socium credere, vobis velitis dari quod ita ab illis dicatur accipere, nos ea quae proferuntur a Christo | f. 32 audire et spectare nolitis? 4. Atquin si causas causis, partes partibus voluerimus aequare, magis nos valemus ostendere quid in Christo fuerimus secuti quam in philosophis quid vos. 5. Ac nos quidem in illo secuti haec sumus: opera illi<us> magnifica potentissimasque virtutes, quas variis edidit exhibuitque miraculis, quibus quivis posset ad necessitatem credulitatis adduci et iudicare fideliter non esse quae fierent hominis sed divinae alicuius atque incognitae potestatis. 6. Vos in philosophis virtutes secuti quas estis, ut magis vos illis quam nos Christo oportuerit credere? Quisquamne illorum aliquando verbo uno potuit aut unius imperii iussione non dicam maris insanias aut tempestatum furores prohibere, compescere, non caecis restituere lumina aut sine luminibus natis dare, non ad vitam revocare defunctos, non annosas dissolvere passiones: sed quod levissimum multo est, fervunculum, scabiem aut inhaerentem spinulam callo una interdictione sanare? 7. Non quo illos negemus aut morum esse integritate laudabiles aut non omni genere studiorum et disciplinarum paratos; nam et verbis eos luculentissimis scimus loqui et compositionibus fluere levigatis, concludere acutissime syllogismos, ordinare sequaciter inductiones, suas reddere definitionibus formulas, partiri, dividere, multa dicere de numerorum generibus, multa de musicis, geometricas res etiam suis scitis et praeceptionibus explicare. 8. Sed quid istud ad causam? numquid enthymemata | f. 32b | syllogismi resque aliae similes scire illos veritatem spondent aut ea re digni sunt quibus necessario debeat rebus de obscurissimis credi? Personarum contentio non est eloquentiae viribus set gestorum operum virtute pendenda. Ille <non> est dicendus auctor bonus, qui sermonem candidule prompsit, sed qui quod pollicetur divinorum operum prosequitur sponsione.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
