Latin
Book 2
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 2.1.12
Not analysed yet
12. 1. Argumenta vos nobis et suspicionum argutias proferatis: quibus ipse si Christus -cum pace hoc eius et cum venia dixerim -populorum in conventibus uteretur, quis adquiesceret, quis audiret, quis eum promittere aperte aliquid iudicaret, aut quis cassa et nuda iactantem, quamvis esset inprudens et facilitatis stolidae, sequeretur? 2. Virtutes sub oculis positae et inaudita illa vis rerum, vel quae ab ipso fiebant palam vel ab eius praeconibus celebrabantur in orbe toto, ea subdidit adpetitionum flammas et ad unius credulitatis adsensum mente una concurrere gentes et populos fecit et moribus dissimillimas nationes. 3. Enumerari enim possunt atque in usum computationis venire ea quae in India gesta sunt, apud Seras Persas et Medos, in Arabia, Aegypto, in Asia, Syria, apud Galatas Parthos Phrygas, in Achaia Macedonia Epiro, in insulis et provinciis omnibus quas sol oriens atque occidens lustrat, ipsam denique apud dominam Romam, in qua cum homines sint Numae regis artibus atque antiquis superstitionibus occupati, non distulerunt |f. 33 |tamen res patrias linquere et veritati coalescere Christianae. 4. Viderant enim currum Simonis magi et quadrigas igneas Petri ore difflatas et nominato Christo evanuisse: viderant, inquam, fidentem dis falsis et ab eisdem metuentibus proditum pondere praecipitatum suo cruribus iacuisse praefractis, post deinde perlatum Brundam cruciatibus et pudore defessum ex altissimi culminis se rursum praecipitasse fastigio. 5. Quae omnia vos gesta neque scitis neque scire voluistis neque umquam vobis necessaria iudicastis, ac dum vestris fiditis cordibus et quod typhus est sapientiam vocatis, dedistis circumscriptoribus locum, illis, inquam, noxiis, quorum nomen interest obsolefieri Christianum, superfundendi caligines atque obscurandi res tantas, eripiendae vobis fidei subiciendique contemptus, ut, quia sibi praesentiunt finem pro meritis imminere, vobis quoque immitterent causam, per quam periculum adire possetis et viduari benignitate divina.