# Adversus Nationes Libri VII 2.1.13-14

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 2.1.13 to 2.1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/2.1.13

13.1. Interea tamen o isti, qui admiramini, qui stupetis doctorum et philosophiae scita, ita non iniustissimum ducitis inequitare, inludere tamquam stulta nobis et bruta dicentibus, cum vel ea vel talia repperiamini et vos dicere quae nobis dici pronuntiari que ridetis? 2. Nec mihi cum his sermo est qui per varia sectarum deverticula dissipati has atque illas partes opinionum diversitate fecerunt: | f. 33b | vos, vos appello qui Mercurium, qui Platonem Pythagoram que sectamini, vosque ceteros, qui estis unius mentis et per easdam vias placitorum inceditis unitate. 3. Audetis ridere nos, quod patrem rerum ac dominum veneramur et colimus quodque illi dedamus et permittamus spes nostras? 4. Quid Plato vester in Theaeteto [Plat. Theaet. 173 e], ut eum potissimum nominem, nonne animo fugere suadet e terris et circa illum semper quantum fieri potis est cogitatione ac mente versari? 5. Audetis ridere nos, quod mortuorum dicamus resurrectionem futuram, quam quidem nos dicere confitemur sed a vobis aliter quam sentiamus audiri? 6. Quid in Politico idem Plato? [Pl. Polit. 270 d] nonne cum mundus occeperit ab occiduis partibus exoriri et in cardinem vergere qui orientis est solis, rursus erupturos homines telluris e gremio scribit senes canos decrepitos et cum anni coeperint accedere longiores per eosdem gradus quibus hodic crescitur ad incunabula infantiae desituros? 7. Audetis ridere nos, quod animarum nostrarum provideamus saluti id est ipsi nobis? quid enim sumus homines nisi animae corporibus clausae? Vos enim non omnes pro illarum geritis incolumitatibus curas? non quod vitiis omnibus et cupiditatibus abstinetis, metus ille vos habet ne velut trabalibus clavis adfici corporibus haereatis? 8. Quid illi sibi volunt secretarum artium ritus, quibus | f. 34 | adfamini nescio quas potestates, ut sint vobis placidae neque ad sedes remeantibus patrias obstacula impeditionis opponant? 14.1. Audetis ridere nos, cum gehennas dicimus et inextinguibiles quosdam ignes, in quos animas deici ab earum hostibus inimicisque cognovimus? 2. Quid Plato idem vester in eo volumine, quod de animae immortalitate conposuit [Plato, Phaed. 113 d], non Acherontem, non Stygem, non Cocytum fluvios et Pyriphlegethontem nominat, in quibus animas adseverat volvi mergi exuri? Et homo prudentiae non pravae et examinis iudiciique perpensi rem inenodabilem suscipit, ut cum animas dicat immortales perpetuas et ex corporali soliditate privatas, puniri eas dicat tamen et doloris adficiat sensu. 3. Quis autem hominum non videt quod sit immortale, quod simplex, nullum posse dolorem admittere, quod autem sentiat dolorem, immortalitatem habere non posse? Nec tamen eius auctoritas plurimum a veritate declinat. Quamvis enim vir lenis et benivolae voluntatis inhumanum esse crediderit capitali animas sententia condemnare, non est tamen absone suspicatus iaci eas in flumina torrentia. flammarum globis et caenosis voraginibus taetra. 4. Iaciuntur enim et ad nihilum redactae interitionis perpetuae frustratione vanescunt. 5. Sunt enim mediae qualitatis, | f. 34b | sicut Christo auctore compertum est, et interire quae possint deum si ignoraverint, vitae et ab exitio liberari, si ad eius se minas atque indulgentias adplicarint, et quod ignotum est pateat. 6. Haec est hominis mors vera, haec nihil residuum faciens - nam illa quae sub oculis cernitur animarum est a corporibus diiugatio, non finis abolitionis extremus - haec inquam est hominis mors vera, cum animae nescientes deum per longissimi temporis cruciatum consumentur igni fero, in quem illas iacient quidam crudeliter saevi et ante Christum incogniti et ab solo sciente detecti.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
