# Adversus Nationes Libri VII 2.1.15-16

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 2.1.15 to 2.1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/2.1.15

15.1. Quare nihil est quod nos fallat, nihil quod nobis polliceatur spes cassas, id quod a novis quibusdam dicitur viris et inmoderata sui opinione sublatis, animas immortales esse, domino rerum ac principi gradu proximas dignitatis, genitore illo ac patre prolatas, divinas sapientes doctas neque ulla iam corporis attrectatione contiguas. 2. Quod quia verum et certum est, et a perfecto sumus inemendabili perfectione prolati, inculpabiles et ideo inreprehensibiles vivimus, boni iusti et recti, vitiositatis nullius rei, nulla cupiditas nos vincit, nulla libido dehonestat, virtutum omnium servamus atque integramus tenorem. 3. Et quia uno ex fonte omnium nostrum defluunt animae, idcirco unum conveniensque sentimus, non moribus, non opinionibus discrepamus, idem omnes novimus nec, quot in orbe sunt homines, non sunt sententiae totidem neque infinita varietate | f. 35 | discretae. 16.1. Ac dum ad corpora labimur et properamus humana, ex mundanis circulis secuntur nos causae, quibus mali simus et pessimi, cupiditatibus atque iracundia ferveamus, exerceamus in flagitiis vitam et in libidinem publicam venalium corporum prostitutione damnemur. 2. Et quemadmodum se possunt incorporalibus corpora coniungere aut a deo principe res factae ab infirmioribus causis ad vitiorum dehonestamenta traduci? 3. Vultis homines insitum typhum superciliumque deponere, qui deum vobis adsciscitis patrem et cum eo contenditis immortalitatem habere vos unam? 4. Vultis quaerere pervestigare rimari, quid sitis vos ipsi, cuius sitis, censeamini quo patre, quid in mundo faciatis, quanam ratione nascamini, quo pacto prosiliatis ad vitam? 5. Vultis favore deposito cogitationibus tacitis pervidere animantia nos esse aut consimilia ceteris aut non plurima differitate distantia? 6. Quid est enim, quod nos ab eorum indicet similitudine discrepare? Vel quae in nobis eminentia tanta est, ut animantium numero dedignemur adscribi? 7. Ex ossibus illis fundata sunt corpora et nervorum conligatione devincta: et nobis comparili ratione ex ossibus fundata sunt corpora et nervorum conligatione devincta. 8. Auras accipiunt naribus et per anhelitum reciprocatas reddunt: et nos spiritum consimiliter ducimus et respiramus commeatibus crebris. 9. Femininis generibus masculinisque distincta sunt: | f. 35b | in totidem et nos sexus nostro sumus ab auctore formati. Edunt per uteros fetus et corporalibus conciliis procreant; et nos corporum coniugationibus nascimur et ex alveis fundimur atque emittimur matrum. 10. Cibo sustentantur et potu et superfluas foeditates inferioribus egerunt abiciuntque posticis: et nos cibo sustentamur et potu et quod natura iam respuit per eosdem effundimus tramites. 11. Cura illis est omnibus famem prohibere mortiferam et necessario invigilare pro victu: quid aliud nos tantis agimus in occupationibus vitae, nisi ut ea quaeramus quibus famis periculum devitetur et infelix sollicitudo ponatur? 12. Morbos illa et inedias sentiunt et ad ultimum senectute solvuntur: quid enim? nos immunes malis ab his sumus et non eadem ratione morborum incommoditatibus frangimur et senectutis destruimur tabe? 13. Quod si et illud est verum, quod in mysteriis secretioribus dicitur, in pecudes atque alias beluas ireanimas improborum, postquam sunt humanis corporibus seiunctae, manifestius comprobatur vicinos nos esse neque intervallis longioribus disparatos. Siquidem res eadem nobis et illis est una, per quam esse animantia dicimur et motum agitare vitalem.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
