# Adversus Nationes Libri VII 2.1.17-18

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 2.1.17 to 2.1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/2.1.17

17.1. ''Sed rationales nos sumus et intellegentia vincimus genus omne mutorum''. - Crederem istud verissime dici, si cum ratione et consilio cuncti homines viverent, servarent officiorum tenorem, abstinerent ab inlicitis sese, | f. 36 | negotia turpia non adirent, neque quisquam pravitate consilii atque ignorantiae caecitate contraria sibimet atque inimica deposceret. 2. Vellem tamen scire quaenam sit haec ratio, per quam sumus potiores animalium generibus cunctis. 3. Quia nobis domicilia fecimus, quibus possimus hiemalia frigora et aestatis flagrantias evitare? 4. Quid, animantia cetera huius rei providentiam non habent? Nonne alia cernimus opportunissimis sedibus nidulorum sibi construere mansiones, alia se saxis et rupibus tegere et communire suspensis, excavare alia telluris sola et in fossibilibus foveis tutamina sibimet et cubilia praeparare? 5. Quodsi ministras manus illis etiam donare parens natura voluisset, dubitabile non foret, quin et ipsa construerent moenium alta fastigia et artificiosas excuderent novitates. Tamen in his ipsis quae rostris atque unguibus faciunt, multa inesse conspicimus rationis et sapientiae simulacra, quae homines imitari nulla meditatione possimus, quamvis sint nobis opifices manus atque omni genere perfectionis artifices. 18.1. ''Vestem illa non norunt, sellas naves atque aratra conpingere nec denique superlectilem ceteram quam familiaris usus exposcit''. - Non sunt ista scientiae munera sed pauperrimae necessitatis inventa. Neque cum animis artes caeli ex penetralibus ceciderunt, sed exquisitae et natae sunt in terris hic omnes et cum processu | f. 36b | temporum paulatim meditatione conflatae. 2. Quodsi haberent scientias animae, quas genus et habere divinum atque immortale condignum est, ab initio homines cuncti omnia scirent nec saeculum essct ullum, quod artis esset ignarum alicuius aut rerum experientia non paratum. - Nunc vero inops vita et multarum indigens rerum fortuita conspiciens quaedam commodule provenire, dum imitatur experitur et temptat, dum labitur reformat immutat, ex adsidua reprehensione parvas et concinnavit scientiolas artium et ad unum exitum temporibus plurimis coemendata perduxit.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
