# Adversus Nationes Libri VII 2.1.19

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/2.1.19

19 Quodsi homines penitus aut ipsos se nossent aut intellectum dei suspicionis alicuius acciperent aura, numquam sibi adsciscerent divinam immortalemque naturam nec existimarent quiddam magnificum se esse, quia sibi craticulas trulleos creterrasque fecerunt, quia subuculas suppara laenas lacernulas trabeas cultros loricas et gladios, quia rastrs securiculas vomerem. 2. Numquam, inquam, crederent typho et adrogantia sublevati prima esse se numina et aequalia principis summitati, quia grammaticam musicam oratoriam pepererunt et geometricas formulas: in quibus artificiis quidnam insit admirabile non videmus, ut ex eorum inventione credatur esse animas potiores et sole et sideribus cunctis, hunc totum, cuius membra sunt | f. 37 | haec, mundum et dignitate et substantia praeterire. 3. Quid enim aliud se spondent vel insinuare posse vel tradere, quam ut regulas nominum differentiasque noscamus, ut intervalla in vocum sonis, ut loquamur suadenter in litibus, ut terrarum continentias metiamur? 4. Quae si secum animae divinis ex regionibus adtulissent, ea esset necessarium scire omnis, ea iamdudum in omni orbe tractarent neque ullum hominum repperiretur genus, quod non esset his omnibus aequaliter atque uniformiter eruditum. 5. Nunc vero in mundo quotusquisque est musicus dialecticus et geometres, quotus orator poeta grammaticus? Ex quo apparet, ut saepius dictum est, inventa haec esse locorum necessitate ac temporum neque divinas eruditas advolavisse huc animas, quod neque omnes doctae sint neque discere omnes possint, at sint in his plurimae acuminis obtunsioris et bardi et ad discendi studium plagarum coercitione cogantur. 6. Quodsi ea quae discimus reminiscentias esse constaret, ut antiquis opinionibus scitum est, conveniebat nos omnes ab una veritate venientes unum nosse unumque reminisci, non habere diversas, non plurimas dissidentisque sententias; nunc vero cum singuli aliud atque aliud adseramus, manifestum et promptum est nihil nos adtulisse de caelo, sed hic nata addiscere o et suspicionibus coalita vindicare.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
