# Adversus Nationes Libri VII 2.1.22-23

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 2.1.22 to 2.1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/2.1.22

22.1. Quorsum igitur haec spectant? Ut, quoniam creditum est animas divinas a deo immortales esse et ad hominum corpora disciplinis cum omnibus advolare, experiamur ex isto quem hoc genere voluimus educari, capiatne res fidem an sit leviter credita et frustrabili | f. 38b | expectatione praesumpta. 2. Procedat igitur nobis solitudine in operta nutritus quot vultis annos agens, vultis vicenarius, vultis tricenarius, immo cum annos fuerit quadraginta permensus, mortalium conciliis inferatur, et si verum est illum principalis esse substantiae portionem, iam laetae ex fontibus vitae derivatum hic agere, antequam notitiam rei sumat alicuius aut sermone imbuatur humano, det responsum rogatus, quisnam sit ipse aut quo patre, quibus sit in regionibus editus, quo pacto aut quanam ratione nutritus, quid operis aut negotii celebrans ante acti temporis decurrerit aevitatem: 3. ita ille non omni pecore ligno saxo obtunsior atque hebetior stabit, non missus in res novas et numquam sibi ante eognitas ipsum sese est ante omnia nesciturus? Poteritne, si quaeras, sol quid sit ostendere, terra maria sidera nubes nebula pluviae tonitrua nix grando? poterit arbores scire quid sint, herbae aut gramina, taurus equus aut aries, eamellus elephantus aut milvus? 23.1. Esurienti si dederis uvam mustaceum caepe carduum cucumerem ficum, sciet posse sedari omnibus ex his famem aut quo genere singula esse debeant esui? Ignem si plurimum feceris aut venenatas circumposueris bestias, nonne ibit per medias flammas viperas solifugas, esse noxias nesciens et timere ipsum quid sit ignorans? iam vero si vestem, si superlectilem ponas in medio tam urbanam | f. 39 | quam rusticam, eritne, idem ut possit diseriminare, discernere, cui negotio res quaeque conveniat, cuius muneris adcommodata sint usui? 2. Indicet in quos habitus vestis stragula facta sit, mitra strophium fascia pulvinus mucinnium laena calautica mantele mastruca soccos solea calceos? Quid si adicias quaerere rota quid sit aut tribula, vannus dolium cupa, trapetum vomis aut cribrum, mola buris aut sarculum? quid arquata si sellula, acus strigilis polubrum siliquastrum trulla lancicula candelabrum batioca scopae scyphus saccus? quid si cithara tibia argentum aes aurum code? radius liber? quid instrumenta si cetera quibus vita succingitur et continetur humana? 3. Ita ut diximus ille non bovis ritu aut asini, porci aut si ullum est animal tardius, conspiciet haec quidem formaturas varias respectans set quae sint singula nesciens et quam in causam possideantur ignorans? Nonne vocem si fuerit necessitate aliqua coactus emittere, ut solemne est mutis, inarticulatum nescio quid ore hiante clamabit?

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
