Latin
2.1.24 to 2.1.25
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 2.1.24-25
Not analysed yet
24. 1. Quid in Menone, o Plato [Plato, Men. 82], quaedam rationibus numeri admota ex puerculo sciscitaris et ex eius niteris responsionibus comprobare, quae discamus non discere sed in eorum memoriam quae antiquitus noveramus redire? Qui si tibi vere respondet -non enim nos convenit fidem rebus abiudicare quas dicis -non rerum scientia sed intellegentia ducitur, et ex eo quod aliquos numeros cottidianis habet ex usibus notos fit ut sequatur rogatus et ipsa illum semper |f. 39b |multipilicationis adducat accessio. 2. Quodsi vere confidis immortales huc animas et plenas scientiae pervolare, adulescentulum istum rogare desinito, quem esse conspicis gnarum rerum et humanitatis esse in finibus constitutum: quadragenarium istum ad te voca et ex eo percontare non abstrusum aliquid, non involutum, non de triangulis, non de quadratis, quid sit cubus aut dynamis, sesqueoctavus aut sesquetertius ultimus ,sed quod in medio situm est, bis bina, bis terna quam efficiant summulam quaerito. 3. Volumus videre, volumus scire, quid rogatus respondeat, an inquisitam expediat quaestionem. Ita ille sensurus est, quamvis ei pateant aures, an aliquid dicas, an aliquid quaeras, an tibi ab sese responderi aliquid postules? Et non stipes ut aliquis aut Marpesia ut dictum est [Verg. Aen. 6, 471] rupes stabit elinguis et mutus, hoc ipsum ignorans et nesciens, secum potius an cum altero conloquaris, cum altero sermocineris an secum, oratio sit ista quam promis an sonitus vocis nihil rerum significans sed inani continuatione pertractus? 25. 1. Quid dicitis, o viri plus quam satis est vobis ex aliena generositate tribuentes? Haecine est anima docta illa quam dicitis, immortalis perfecta divina, post deum principem rerum et post mentes geminas locum optinens quartum et afluens ex crateribus vivis? 2. Hic est ille pretiosus et rationibus homo augustissimis praeditus, mundus minor qui dicitur et totius in speciem similitudinis fabricatus |f. 40 |atque formatus: nullo melior ut apparuit pecore, obtunsior ligno, saxo, qui nesciat homines et in mutis semper solitudinibus degat, demoretur iners, valeat inaniter ,quamvis annis vivat innumeris et numquam nodis corporeis eximatur. Sed cum scholas attigerit et magistrorum fuerit institutionibus eruditus, efficitur prudens, doctus et quam nuper habuerat imperitiam ponit. 3. Et asellus et bos aeque usu atque adsiduitate cogendi discit arare ac molere, equus iugum subire et agnoscere in curriculo flexiones, camellus sese summittere sive cum sumit onera sive cum ponit, columba manumissa revolare ad dominicas sedes, canis cum invenerit praedam cohibere et continere latratum, verba psittacus et integrare et nomina corvus expromere.