# Adversus Nationes Libri VII 2.1.26-27

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 2.1.26 to 2.1.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/2.1.26

26.1. Sed ego cum audio nescio quid praestans animam dici, deo vicinum et proximum, scientem huc omnia superioribus adventare de saeculis, nolo illam discere set docere nec ex docta ut dicitur elementariam fieri sed retinentem res suas corporibus semet circumligare terrenis. Nisi enim sese habuerit res ita, discerni qui poterit, utrumne illud quod audit reminiscatur an discat, cum multo facilius <sit> credere, discere illam quod nesciat quam oblitam quod paulo ante sciebat. 2. ''Ex oppositu corporis amittit repetentiam priorum'' [Plat., Phaedr. 248 a-c]. - Et ubi est illud quod dicitur, incorporalis animas substantiam non habere? Quod enim nullius est corporis, oppositione alterius non inpeditur nec potest aliquid sua de re perdere | f. 40 b | id quod non potest tactum rei oppositae sustinere. Ut enim numerus sine corporibus constitutus, quamvis mille corporibus obruatur, intactus et inviolabilis constat, ita necesse est animas, si sunt ut perhibetur incorporeae, oblivionem priorum nullam pati, quamvis eas solidissimae corporum circumligaverint vinctiones. 3. Quid quod eadem ratio non tantum incorporeas indicat eas non esse, verum etiam privat immortalitate has omnis et ad fines adplicat quibus vita consueta est terminari? Quicquid enim causa ingruente nonnulla ita mutatur et vertitur ut integritatem suam retinere non possit, id necesse est iudicari natura esse passivum. Quod autem est promptum atque expositum passioni, corruptibile esse ipsa passibilitate interveniente denuntiat. 27.1. Ergo si et animae perdunt omne quod noverant, corporalibus vinculis occupatae, patiantur necesse est aliquid quod eas efficiat oblivionis induere caecitatem. Neque enim nihil omnino perpessae aut integritatem conservantes suam possunt rerum scientiam ponere aut in alios habitus sine sui mutabilitate transire. 2. Atquin nos arbitramur, quod est unum, quod immortale, quod simplex, quacumque in re fuerit, necessario semper suam retinere naturam nec debere aut posse aliquid perpeti, si modo e sse perpetuum cogitat et in finibus propriae immortalitatis haerere. Omnis enim passio leti atque interitus ianua est, ad mortem ducens via et inevitabilem rebus adferens functionem: quam si sentiunt animae | f. 41 | et tactui eius atque incursionibus cedunt, usu et illis est vita, non mancipio tradita, quamvis aliter quidam inferant et rei tantae fidem suis in argumentationibus ponant.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
